Revelation 21:18
Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. + 21.18 Et erat. Dixerat in hac civitate esse muros et portas et fundamenta, et ipsos inter se, alios majores, alios minores, hic exsequitur qualis sit murus et qualis ipsa civitas et fundamenta et portæ. Structura muri ejus ex lapide jaspide. Id est, si aliquis sit ad hoc instructus ut sit defensor aliorum, hoc habet ex fide quam firmiter tenet et prædicat, quam Jaspis viridis significat, ut sit defensor aliorum. Aurum. Sapientiam denotat aurum; vitrum autem fidei puritatem, qua ore promittit quod corde credit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the building of the wall of it was of jasper: and the city was pure gold, like unto clear glass.
In Context
Cross References
1 Kings 6:30Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus.
Revelation 21:11habentem claritatem Dei: et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum. + 21.11 Lumen. Ipsa Jerusalem cœlestis lucens pro modo suo, est similis Christo, qui fuit in proposito firmus, et lucens in virtutibus. Jaspidis. Durus est lapis hic, et viridis: sic Ecclesia nitet fide, et in ea firmata est.
Revelation 21:21Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas: et singulæ portæ erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. + 21.21 Et duodecim portæ. Quasi dicat: Dixi esse duodecim portas, et cum ita sint duodecim illæ portæ, id est prophetæ introducentes ad fidem Trinitatis ex quatuor mundi partibus. Per singulas, id est, per instructionem singulorum; sunt margaritæ, id est, imitatores eorum, qui de quacunque parte mundi ad fidem Trinitatis vocentur, sunt splendidi virtutibus. Singulæ portæ, etc. Quasi dicat: Ad hoc ut essent portæ, oportuit esse margaritas. Plateæ civitatis aurum. Id est sapientia, vel claritate pleni, mundi a criminali macula. Vitrum per lucidum. Id est nullas sordes in se celantes. Vel quia possunt mali in operibus nequitiam suam, velut in speculo, cognoscere.