The Bible Software
bible.softwareRevelationRevelation 21 › Revelation 21:11

Revelation 21:11

habentem claritatem Dei: et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum. + 21.11 Lumen. Ipsa Jerusalem cœlestis lucens pro modo suo, est similis Christo, qui fuit in proposito firmus, et lucens in virtutibus. Jaspidis. Durus est lapis hic, et viridis: sic Ecclesia nitet fide, et in ea firmata est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Having the glory of God: and her light was like unto a stone most precious, even like a jasper stone, clear as crystal;

In Context

10Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo a Deo, + 21.10 In montem magnum. Christus est mons, quia munimentum suorum magnum est, quia totum mundum replet, altus, quia insuperabilis. Ostendit mihi civitatem. Et super illum montem ostendit Ecclesiæ fundamentum.

12Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël: + 21.12 Murum. Id est Christum defensorem, qui magnus in Sion, altus cum Patre. Vel intellige defensores aliorum, qui sunt magni in vincendo alios. Alii ne vincantur, id est, apostolos vel prophetas, vel angelos veritatis nuntios. Portas duodecim. Id est, patriarchas, per quorum exemplum alii ad fidem introducuntur. Vel portæ, apostoli, qui alios introducunt in Ecclesiam. Angeli, id est, subditi qui perfecte instructi in loco angelorum sunt substituti. Numerus portarum duodecim, quæ per quatuor mundi partes sub ternario comprehenduntur, ad mysterium pertinet duodecim apostolorum, per quos fides Trinitatis diffunditur per orbem quadripertitum. Nomina inscripta, etc. Id est, memoria sanctorum Patrum veteris legis est in apostolis, quia quod illi prædixerunt futurum, hi docent completum. Vel omnes gentes in fide apostolorum et dilectione eorum sunt positæ. Unde: Epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris II Cor. 3..

Read all of Revelation 21

Cross References

Isaiah 4:5Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio. + 4.5 Nubem, id est, obumbrationem Spiritus, in prosperis ne eleventur, sicut filiis Isræl nubes in die erat, ignis in nocte. Et fumum, etc. HIER. Unde: Domus impleta est fumo Exod. 13.; et alibi: Qui tangit montes, et fumigant Psal. 103.. Super omnem enim. Plurimi Judæorum, etc., usque ad nos autem ad primum Christi adventum.

Isaiah 60:19Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. + 60.19 Non erit. Hoc de die judicii. Hoc capitulo cogimur quæcunque dicta sunt vel dicenda, ad ultimum tempus referre, quoniam cœli terræque, solis atque lunæ nobis cessabit officium, et erit ipse Dominus lumen in perpetuum.

Ezekiel 1:26Et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni: et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.

Ezekiel 28:16In multitudine negotiationis tuæ repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti: et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.

Ezekiel 48:35Per circuitum, decem et octo millia: et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem.

Revelation 4:6Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. + 4.6 In conspectu. Quia intelligunt sacramentum et rem sacramenti, nec recipiunt nisi quos idoneos viderint et cognoverint. Mare vitreum. Baptismus sinceritate fidei lucidus post quem tribulationis igne electa ducuntur ad firmitatem bonorum operum, sicut ex aqua durescit chrystallus. In medio. Planitiem quamdam apparuisse describit ad similitudinem magni judicis, qui habet plateam latam et spatiosam, ubi sedet et judicat judicia. Sedis. Nomine sedis intelligitur Jerusalem, vel sustentatores, ut homo, ut vitulus, ut leo, ut aquila. Quatuor. Propter officium quadrifariæ prædicationis. Animalia. Hæc bene repræsentant Christum, qui natus est, passus, resurgens, ascendens. Fideles quoque rationales et mansueti sunt, ut homo. Sine terrore terentes adversa; ut leo; sese mortificantes, ut vitulus; cœlestia petentes, ut aquila. Plena oculis. Memores præteritorum peccatorum, et caventes sibi in futurum, vel habentes cognitionem de his quæ Deus fecit vel facturus est in fine mundi, vel placent Deo et hominibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Revelation 21:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Revelation 21:10Revelation 21Revelation 21:12 →