Revelation 21:9
Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. + 21.9 Veni et ostendam. Descripta gloria quam habituri sunt sancti, dicit quo merito, vel quo auxilio sint accepturi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Revelation 15:1Et vidi aliud signum in cælo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas: quoniam in illis consummata est ira Dei. + 15.1 Et vidi, etc. In his tribus visionibus supradictis, id est revelatione mysteriorum, datione tubarum, et in pugna mulieris contra diabolum, a principio redemptionis prosecutus est ordinem usque ad diem judicii: in his vero tribus sequentibus, circa ultima tempora immoratur, quia de his præcedentibus in aliis divinis Scripturis dictum enucleatius, de illis vero parum et occultius. In hac ergo quinta visione, materia sunt septem angeli tenentes phialas, in quibus continentur plagæ, id est destructiones iniquorum qui tempore Antichristi erunt, quæ destructio maxime hortatur præsentes ad patiendum. In sequentibus ponit visiones tres, cum quatuor sint supradictæ. Sed omissa prima, quæ fuit de correctione ecclesiarum, de aliis tribus dicit, consideratione tamen. Et mirabile. Mirum est hominem habere tantam potestatem, ut alios possit damnare. Plagas septem, id est omnes, excæcationem et destructionem illorum qui tempore Antichristi erunt. Quoniam in illis. Vere plagas habebunt, quia iram Dei super iniquos exercebunt, et vere novissimas, quia in mundo post eas non inferet Deus alias.
Revelation 17:1Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens: Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnæ, quæ sedet super aquas multas, + 17.1 Et venit unus, etc. Cum descripsisset plagas quas inferent prædicatores tempore Antichristi, et damnationem æternam quam iidem patientur impii, monet attendere causas ipsius damnationis. Quasi: Ostendi vobis quid in illo futuro fiet, modo cavete vobis vos potentes, quia idem diabolus, qui tunc ita aperte decipiet, occulte decipit quotidie, et ad eumdem interitum vos ducet, quo et illos. Angelis. Angelus hic habet personam docentis, Joannes discentis personam tenet. Ostendam tibi damnationem, id est causam damnationis malorum, qui, relicto Creatore, fornicantur cum dæmone, idola colendo, terrena amando, immunditiæ serviendo. Meretricis. Meretrix ista magna est Antichristus, et mali qui tempore ejus erunt; quæ jam sedet super aquas, id est jam regnat super malos potentes, quorum omnium ipse est caput. Quæ sedet super aquas multas, id est, quæ regnat super multos populos quos attrahit ad se luxuria. Unde Dominus ad Job: Virtus ejus Job. 40., scilicet diaboli, in lumbis, quando viros (quorum seminarium in lumbis est) decipit: in umbilico, cum mulieres (quarum semen est umbilico) decipit. Unde Propheta Ezech. 16., ad Jerusalem quasi ad meretricem: In die ortus sui, id est hoc tempore sæculi, non est præcisus umbilicus tuus, id est, non refrenasti luxuriam.
Revelation 21:2Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. + 21.2 Sicut sponsam ornatam. Sicut sponsus præmittit munera sponsæ antequam eam ducat, sic Christus Ecclesiæ fidem et virtutes et bona opera antequam eam suscipiat in gloria.