The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 3 › Apocalypsis 3:2

Apocalypsis 3:2

Esto vigilans, et confirma cetera, quæ moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. + 3.2 Esto vigilans. Ideo vigila, quia licet sis mente immotus, vel in mente laudabilis, non es tamen perfectus, nisi cæteros excites, et non est satis Christum confiteri, nisi etiam opera feceris. Non enim invenio opera tua plena. Dum es sine charitate, vel pro laude, vel quia committis criminale.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Be watchful, and strengthen the things which remain, that are ready to die: for I have not found thy works perfect before God.

In Context

1Et angelo ecclesiæ Sardis scribe: Hæc dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. + 3.1 Et angelo Ecclesiæ Sardis. Sardis principium pulchritudinis interpretatur, et per hoc is significatur qui primum nihil vel parum virtutis habet, deinde fit turpis per vitia; vel intelliguntur hypocritæ qui extra pulchri, intus deformes. Scio opera tua. Et scio quod in omnibus operibus tuis quæris humanam laudem.

3In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te. + 3.3 In mente ergo habe. Id est, recordare qualiter fidem Christi in baptismate perceperis: ubi promisisti renuntiaturum te diabolo et omnibus pompis ejus. Recordare etiam quod a doctoribus fidei Christianæ qualiter te vivere oportet audivisti: et serva quod audisti, et pœnitentiam age, eo quod a bonis operibus tandiu torpuisti. Audieris a sanctis Patribus, quia, qui in uno offendit, omnium reus est; unde, charitatem autem non habeam, nihil sum Jac. 2..

Read all of Apocalypsis 3

Cross References

Deuteronomy 3:28Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es. + 3.28 Præcipe Josue, etc. Magna dispensatione Dei factum est, ne Moses, qui est typus legis, introduceret populum in terram promissionis, quia lex neminem ad perfectum adduxit; Josue autem typus Christi, qui salvator interpretatur. Christus enim populum suum salvavit, convenienter dux et princeps in terram promissionis introduxit

1 Kings 15:3Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.

Job 4:4vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.

Isaiah 35:3Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.

Isaiah 57:12Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.

Ezekiel 34:8Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor: neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 3:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 3:1Apocalypsis 3Apocalypsis 3:3 →