The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 57 › Isaiah 57:12

Isaiah 57:12

Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I will declare thy righteousness, and thy works; for they shall not profit thee.

In Context

11Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.

13Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura.] [Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. + 57.13 Qui autem fiduciam habet mei. ID. Qui idola non coluerunt, vel in captivitatem ducti pœnituerunt, sub Zorobabel et aliis ducibus reversi, Deum suum in loco suo adoraverunt secundum Hebræum. Possidebit montem sanctum tuum, scilicet legem Veteris et Novi testamenti; utrumque enim in monte datum. Et ad præmiorum altitudinem invitat, vel Christum.

Read all of Isaiah 57

Cross References

Isaiah 1:11Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui. + 1.11 Plenus sum. ID. Quasi dicat: Putatis me indigere his vel delectari? Ego autem plenus sum, id est, nullo indigeo. Mea enim est terra et plenitudo ejus. Vel plenus sum, id est, tædio affectus, quia non bene offertis. Holocausta arietum, etc., usque: Judicare pupillo, etc. Sacrificia Judæorum respuit, obedientiam Evangelii commendat: Holocausta arietum, etc. Ultimam templi destructionem indicat, quæ in perpetuum perseverat. Post Babylonicam enim captivitatem, a Zorobabel templum ædificatum est, et in eo diu sacrificatum est. ID. Holocausta arietum. Potest et de illis accipi, qui, cum Dei præcepta despiciant, volunt illum multitudine sacrificiorum placare, et peccandi licentiam emere. Vel qui rapinam et avaritiam altari offerunt, et pauperibus tribuunt. Nolui. Præterito utens, ostendit se nunquam Judæorum sacrificia amasse, sed propter significatum ad tempus sustinuisse: et vero sacrificio impleto, pro nihilo reputasse.

Isaiah 44:9Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.

Isaiah 59:6Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum.

Isaiah 66:3Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hæc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. + 66.3 Qui immolat bovem. HIER. Quasi: Sacrificium vestrum non placet mihi post immolationem veri sacrificii: in cujus umbra illa sacrificia concessi vobis, et ne immolaretis idolis. Canem. De quo per Moysen: Non offeres in domo Dei tui mercedem meretricis, neque pretium canis Deut. 23.. Et bene canis et meretrix copulantur, quia similiter libidinantur. Elegerunt in viis suis. Non mea voluntate, ex quo verus agnus immolatus est, Unde: Pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5..

Jeremiah 10:11Sic ergo dicetis eis: Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt ! + 10.11 Cœlos et terram. Quæ cooperatores Christi, qui dii vocantur et domini, per doctrinam ecclesiasticam partim fecerunt. Qui facit. ORIG., Homil. in Jer. Dominus qui facit terram in fortitudine, etc. Tres quodammodo virtutes Dei assumens propheta, etc., usque ad si vero cœlestia, thesaurizatorem suum ad propinquam sibi regionem subvehunt.

Jeremiah 10:15Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suæ peribunt. + 10.15 Vana sunt. Aut enim rustica sunt, ut lignum, aut pulchro sermone tinnientia, ut argentum; aut de proprio sensu simulata mentiuntur, ut aurum. In tempore visitationis. Ad tempus valet hæresis, ut qui probati sunt manifesti fiant I Cor. 11.. Cum autem visitatio Dei venerit, et oculus ejus cuncta respexerit, omnia conticescent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 57:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 57:11Isaiah 57Isaiah 57:13 →