Revelation 8:13
Et vidi, et audivi vocem unius aquilæ volantis per medium cæli dicentis voce magna: Væ, væ, væ habitantibus in terra de ceteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri. + 8.13 Unius aquilæ. Aquila omnes prædicatores, qui mente longinqua conspiciunt, et Ecclesiam circumeuntes, prædicendo futura, muniunt: hic omnes unus, quia ad idem tendunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Revelation 9:1Et quintus angelus tuba cecinit: et vidi stellam de cælo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi. + 9.1 Et quintus angelus. Ordine narrationis et ordine temporis hic angelus dicitur esse quartus. Hic est enim damnatio eorum quos diabolus immittit ad præparandas vias ante faciem Antichristi. Et vidi stellam. Id est flammam hæreticorum de qua pauca dixerat, et quo fomite creverit, exponit. Stellam. Id est diabolum cadentem, et ne quis in locum ejus, id est in paradisum eat, laborantem. Et data est. Abyssus, id est tenebrosi. Puteus, id est profundiores hæretici, quia alios mergunt pravis sententiis. In hos clavem, id est potestatem accipere dicitur, quia tunc non sicut modo a Deo refrenabitur. Vel clavis illa sunt ipsi principes per quos hæretici operantur.
Revelation 11:14Væ secundum abiit: et ecce væ tertium veniet cito.
Revelation 14:6Et vidi alterum angelum volantem per medium cæli, habentem Evangelium æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum: + 14.6 Et vidi. Descripta impugnatione facta per duas bestias, suppositoque auxilio Agni et dignitate familiæ ejus ostensa, subjungitur admonitio, ut ad hanc familiam accedant, et comminatio, ut ab alia declinent. Alterum angelum. Id est prædicatores qui sunt alteri a Christo, id est vicem ejus exsequentes. Per medium cœli. Per catholicam Ecclesiam, quam verbis et exemplis secum trahunt. Evangelium æternum. Id est prædicationem æternam promittentem, et sui observatores ad æternitatem ducentem.