Romans 1:12
id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam. + 1.12 Consolari. Modo ego sum desolatus, sicut et vos: etsi non sentitis, sed sic, consolaremur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That is, that I may be comforted together with you by the mutual faith both of you and me.
In Context
Cross References
Romans 15:24cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
2 Corinthians 2:1Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. + 2.1 Statui autem. Parcens non veni, sed statui hoc idem: quod promisi, cum primam misi epistolam, scilicet ne iterum venirem: vel iterum esset tristitia sicut fuit, auditis eorum peccatis.
2 Corinthians 7:13coram Deo: ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis: + 7.13 Abundantius magis. Quasi dicat de utroque, id est de correctione vestra et de gaudio Titi. Sed magis abundantius de gaudio Titi sumus gavisi, quia se gaudebat Apostolus non solum de correctis, sed etiam de aliis quos sperabat corrigendos.
1 Thessalonians 2:17Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio:
2 Timothy 1:4desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,
2 Peter 1:1Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi. + 1.1 Argumentum Simon Petrus per fidem huic mundo sapientes mortuos esse declarat, eisdemque pietatis quanta sit magnitudo luce ipsa clarius manifestat. Simon. BEDA. Istam eisdem quibus et primam scribit epistolam, etc., usque ad non cesserunt, hæreticis non cedant. Servus et Apostolus. Commendatur persona scribentis. Coæqualem. BEDA. Coæquales sibi cognoscit, non pro circumcisione, sed quia eadem quam ipsi acceperant Christi gratiam et fidem et hanc per opera exercebant. In justitia. Hanc justitiam non humana prudentia reperit, nec legis institutio docuit, sed noster Salvator in Evangelio ostendit: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum Matth. 5..