bible.software › 2 Corinthians › 2 Corinthians 7 › 2 Corinthians 7:13
2 Corinthians 7:13
coram Deo: ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis: + 7.13 Abundantius magis. Quasi dicat de utroque, id est de correctione vestra et de gaudio Titi. Sed magis abundantius de gaudio Titi sumus gavisi, quia se gaudebat Apostolus non solum de correctis, sed etiam de aliis quos sperabat corrigendos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Therefore we were comforted in your comfort: yea, and exceedingly the more joyed we for the joy of Titus, because his spirit was refreshed by you all.
In Context
12Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis + 7.12 Qui fecit injuriam. Ut ille qui incestum fecit. Vel illos tangit quos superius in prima. Epistola injurias et fraudes fratribus fecisse dixit. Et ostendit non magis causa eorum qui peccaverunt scripsisse remitti eis, quam causa Ecclesiæ quæ omni contumeliam aut fraudem patienti compatitur et indignatur. Et hoc est quod ait: Igitur etsi scripsi vobis, non tantum propter eum qui fecit injuriam, id est fraudem proximo suo, nec propter eum qui passus est fraudem, sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam, etc. Totius populi sollicitudinem se habere ostendit, ut scilicet injusti emendentur et polluti sanctificentur, et Ecclesiæ reconcilientur.
14et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est, + 7.14 Sed sicut, etc. In corrigendo veritas arguentis apparet, dum qui arguuntur se emendant. Dum enim correcti emendantur, testimonium perhibent arguenti. Verum ergo ostendens Apostolus prædicationem suam, per efficaciam illorum ait: Sed sicut omnia in veritate, etc. Et viscera ejus, etc. Sancti affectus in omni bono est.
Read all of 2 Corinthians 7
Cross References
Romans 12:15Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:
1 Corinthians 12:26Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. + 12.26 Et si quid patitur. Hoc de membris corporis ambiguum non est, quia si oculus vel pes capiatur aliqua ægritudine, totum corpus condolet. Ita et nos decet condolere fratribus si quid adversitatis emerserit, et lætari si bene cesserit.
1 Corinthians 16:13Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
2 Corinthians 2:13non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. + 2.13 Eo quod non. Quia solus non poterat fideles instruere, et simul perstrepentibus incredulis repugnare.
2 Corinthians 7:15et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam: quomodo cum timore et tremore excepistis illum.
2 Timothy 1:16Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit:
This Verse In Other Editions
Study 2 Corinthians 7:13