Romans 1:31
insipientes, incompositos, sine affectione, absque fœdere, sine misericordia. + 1.31 Incompositos. Incompositio corporis indicat qualitatem mentis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Without understanding, covenantbreakers, without natural affection, implacable, unmerciful:
In Context
Cross References
2 Kings 18:14Tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens: Peccavi: recede a me, et omne quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiæ regi Judæ trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri.
Isaiah 27:11In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei. + 27.11 Conterentur. ID. Sicut Delbora ad bellum ivit et populum ad ignominiam Judæorum judicavit; et imminente Chaldæorum captivitate, viris tacentibus Olda prophetavit: sic imminente captivitate Romanorum, veniebant forte mulieres et docebant eos. Mulieres. Diversæ Synagogæ; vel aperte mulieres, quæ nudatis pectoribus sanguinantes feriunt lacertos. Docentes eam. HIER. Magna infelicitas populi et reprehensio, a mulieribus lamentationis carmina discere.
Jeremiah 4:22Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. + 4.22 Quia stultus populus. HIER. Quia principes populi mei non cognoverunt, etc., usque ad quem semper cupiebat videre? Sapientes sunt, etc. ID. Sapientes malitiosi, etc., usque ad non sapientia, sed versutia et calliditas vocatur.
Romans 1:20Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. + 1.20 A creatura. GREG., lib. XXIX Moral., c. 8. Ab homine per excellentiam, quia excellit inter alias creaturas, vel propter convenientiam quam habet cum omnibus creaturis: est enim localiter in loco cum corporibus, sentit cum animalibus, intelligit cum angelis, unde: Prædicate Evangelium omni creaturæ Marc. 16.. Cum cognovissent, etc. AUG., Serm. LV de Verb. Dom. Viderunt quo veniendum esset, etc., usque ad quod enim Deus dederat gratis, tulit ingratis.
2 Timothy 3:3sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,