The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 1 › Romans 1:20

Romans 1:20

Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. + 1.20 A creatura. GREG., lib. XXIX Moral., c. 8. Ab homine per excellentiam, quia excellit inter alias creaturas, vel propter convenientiam quam habet cum omnibus creaturis: est enim localiter in loco cum corporibus, sentit cum animalibus, intelligit cum angelis, unde: Prædicate Evangelium omni creaturæ Marc. 16.. Cum cognovissent, etc. AUG., Serm. LV de Verb. Dom. Viderunt quo veniendum esset, etc., usque ad quod enim Deus dederat gratis, tulit ingratis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the invisible things of him from the creation of the world are clearly seen, being understood by the things that are made, even his eternal power and Godhead; so that they are without excuse:

In Context

19quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. + 1.19 Notum est Dei. GREG., lib. X Moral., c. 4. Notum est quod ex hujus mundi dispositione et naturali ordine assequi possumus. Ignotum vero Dei, quod omnem latet creaturam: ut ratio substantiæ ejus vel naturæ, et mysterium humanæ liberationis. Manifestum est in illis. AUG. Quia non solum ratio naturalis ad hoc profuit, sed et Deus quotidie adjuvit, ne sola natura sufficere videretur.

21Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: + 1.21 Obscuratum. AMBR. Nebula enim erroris texit cor illorum, quia cum Creatorem ex iis quæ fecit pulchra, amplius honorificare debuerint, obtusi sunt, relicto illo.

Read all of Romans 1

Cross References

Genesis 21:33Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. + 21.33 Abraham vero, etc. AUG. Abraham sicut Stephanus dicit non acceperat hæreditatem ibi, nec spatium pedis. Sed intelligenda est hæreditas, quam Deus gratis daturus erat, non pretio empta. Intelligitur autem spatium circa puteum ad illud emptionis spatium quo fuerant septem agnæ datæ, quando Abimelech et Abraham sibi juraverunt.

Deuteronomy 33:27habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. + 33.27 Habitaculum ejus sursum, etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hoc Joan. 2.. Brachia. Virtus scilicet passionis, quæ omnes defendit, quam in cruce extensis brachiis accepit. Subter brachia. Scilicet hæc brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostræ resurrectionis, in infimis sacramentum nostræ redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Isræli promittitur: Ejiciet a facie tua inimicum. Et solus. Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam: Populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur Num. 23..

Psalms 8:3Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. + 8.3 Ex ore infantium. Ibid. Insipientium, quibus Apostolus lac dabat, quos signabant illi, qui Dominum laudabant, in quos hoc utitur Dominus testimonio. Ex his perfecit laudem, quia si soli perfecti essent in Ecclesia, non consuleretur humano generi; sicut nunc, cum et minimi nondum capaces cognitionis rerum spiritualium nutriuntur fide temporalis historiæ. Inimici, sunt omnes, qui dispensationi per Crucifixum factæ, contraria dicunt. Defensores videntur hæretici fidei, philosophi sapientiæ, cum tamen et illi fidem, et hi sapientiam veram impugnent. Lactentium, CASS. non ætate, sed ut Petrus, quasi modo geniti I Petr. 2., qui nondum escam, sed lac sumere possunt; et est, non solum a perfectis, sed et ab insipientibus prædicaris. Vel, infantes et lactentes dicit apostolos, qui fuerunt homines simplices et indocti; unde: Stulta mundi elegit Deus ut confundat fortia I Cor. 1.. Perfectior est laus. Vel, ex ore infantium et lactentium, id est, ex verbis puerorum Hebræorum perfecisti laudem, quæ videbatur pueriliter agi propter inimicos, ne videatur humana sapientia, sed divinitus data. Inimicos tuos. Paganos. Inimicum. Judæum, qui inimicus est Dei, dum Patrem solum defendit: quia qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, vel inimicus voto. 1

Psalms 33:6Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur. 1

Psalms 104:5Mementote mirabilium ejus quæ fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus: + 104.5 Mementote et cætera. AUG. Quærite ipsum, etc., usque ad si id quod Deus est, magnum est quærere, vel quæ fecit videte. Prodigia, etc. ID. Paulatim ascendit de prodigiis visibilibus ad judicia: inde ad æternum testamentum, ubi et præceptum et promissum. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 1:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 1:19Romans 1Romans 1:21 →