The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 1 › Romans 1:30

Romans 1:30

detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Backbiters, haters of God, despiteful, proud, boasters, inventors of evil things, disobedient to parents,

In Context

29repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate: susurrones, + 1.29 Omni iniquitate. Enumerat partes, ut apertius accuset malitiam, quando quis damnum molitur alicui. Nequitia est temeritas quando audet quod nequit, vel intemperantia sui. Contentio est impugnatio veritatis per confidentiam clamoris. Malignitas est mala voluntas, cum ultra non potest vel de beneficiis gratiam non referre. Detractores: qui aliorum bona negant, vel invertunt. Deo odibiles. Ne levis putetur susurratio vel detractio, quia in verbis sunt, addit de eis: Deo odibiles, ut intelligant se per solam susurrationem et detractionem æternam incurrere posse damnationem. Elatos. Elati sunt qui nolunt pati priorem, vel parem.

31insipientes, incompositos, sine affectione, absque fœdere, sine misericordia. + 1.31 Incompositos. Incompositio corporis indicat qualitatem mentis.

Read all of Romans 1

Cross References

Deuteronomy 7:10et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.

Deuteronomy 27:16Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen. + 27.16 Omnis populus. Omnes debent laudare bona, et detestari mala, tam prælati quam subditi.

2 Chronicles 19:2Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris:

Psalms 10:3Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: + 10.3 In obscuro. CASS. In simplici sensu degentes, vel in suis ambiguis sententiis, non quod Scriptura ad hoc valeat, sed quia: 1

Psalms 52:1In finem, pro Maëleth intelligentiæ David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. + 52.1 In finem pro, etc. CASS. Intellectus David prophetæ, etc., usque ad hic de adventu judicii. AUG. Vel pro mahalath, etc., usque ad consolatio in fine psalmi. Dixit insipiens. Ibid. Increpatio malorum. Ibid. Insipiens, omnis qui male vivit, etc., usque ad ille dicit, non est Deus. 1

Psalms 94:4Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt; + 94.4 Quia in manu ejus, etc. CASS. Post magnitudinem Domini prædictam, venit ad clementiam. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 1:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 1:29Romans 1Romans 1:31 →