Romans 10:4
Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti. + 10.4 Finis. Non consumens, sed perficiens: perficit ergo justitiam per fidem sine operibus legis. Christus. Ex Christo est justitia; quia si per legem scriptam vel naturalem esset, et non fide Christi, ergo Christus gratis moreretur. Ad justitiam. Non humanam, sed divinam. Est enim humana et divina: de humana ibi, Moyses; de divina ibi: Quæ autem ex, etc. Scriptura. In Numeris et Levitico ita habetur: Qui fecerit ea, vivet in illis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For Christ is the end of the law for righteousness to every one that believeth.
In Context
Cross References
Numbers 7:15bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
Matthew 3:15Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. + 3.15 Sine modo. Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me quæris in spiritu baptizeris. Sicut enim decet dare exemplum implendæ omnis justitiæ, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum. Tunc dimisit. Cum tali ordine cognovisset implendam justitiam. Dimisit, quia vere est humilitas, quam non deserit comes obedientia. Spiritus in momento eum docuit, quod prius nescivit et ideo quod prius timuit humiliter, devotus implevit.
John 1:17quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. + 1.17 Per Moysen. Per Moysen servum prænuntiatio, per Dominum Jesum salutis impletio.
Romans 3:22Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio: + 3.22 Justitia autem, etc. Non qua ipse justus est essentialiter, sed qua induit impium: quando misericorditer de infideli facit fidelem. Idcirco autem Dei justitia dicitur quæ magis proprie videtur dici misericordia, quia de promissione originem habet: et cum promissum Dei redditur, justitia Dei dicitur. Justitia enim est quia exsolutum est quod promissum est, et cum suscipit confugientes ad se justitia Dei dicitur quia non suscipere iniquitas est.
Romans 7:1An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit? + 7.1 An ignoratis. Hactenus de vi gratiæ: nunc, quod lex ultra non est tenenda, et agit de fine legis, et priori ejus inutilitate: non ergo mirentur Romani quia Apostolus dicit: Non estis sub lege, sed sub gratia: supra dicebatur non justificare, hic debere cessare; quia data usque ad Christum. Ordo: An ignoratis hoc scilicet: quia lex naturalis in homine dominatur quanto tempore vivit, quod non debetis ignorare; quia legem scitis, et ego loquor scientibus legem? in qua quod dico manifestatur, si spiritualiter intelligatur, vel lex Moysi dominatur in homine, ut ei obediat; quia et vos scitis legem Moysi, scientibus enim, etc. Et sic dupliciter potest legi littera, vel de lege naturali, vel de lege Mosaica. Vivit. Mortua enim dicitur lex, cum cessat ejus auctoritas.
1 Corinthians 1:30Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: + 1.30 Ex ipso autem. Non glorietur quis ex se, sed tamen est alia gloria, quia ex ipso vos estis.