Romans 10:3
Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. + 10.3 Ignorantes enim Dei justitiam. Non qua Deus justus, sed quæ homini inest ex Deo. Justitiæ Dei non sunt subjecti. Hæc est justitia Dei, quæ non in præcepto legis quo timor incutitur, sed in adjutorio gratiæ Christi constituta est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 9:33Et tu justus es in omnibus quæ venerunt super nos: quia veritatem fecisti, nos autem impie egimus.
Psalms 71:15Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei. + 71.15 Et vivet, et dabitur ei de auro, etc. CAS. De honorificentia regis. Arabiæ. AUG. Per Arabiam, gentes; per aurum, sapientiam, quæ excellit inter doctrinas. De ipso semper. ID. Multiplicando, vel consequendo, vel de ejus institutione, quia ipse orare docuit. 1
Isaiah 51:6Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. + 51.6 Cœli sicut fumus. ID. De sanctis scriptum est, etc., usque ad quidam tamen perire et inveterascere pro abolitione et morte accipiunt.
Isaiah 56:1[Hæc dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. + 56.1 Hæc dicit Dominus. Custodite judicium. HIER. Terminato gentium vaticinio, quæ in adventu Christi de saliuncula et urtica in abietem myrtumque mutantur: loquitur ad auditores illius temporis, ut se parent ad adventum Salvatoris, qui est misericordia et justitia. Custodite judicium. ID. Non accipientes personam in judicio. Domini enim judicium est, qui judicat judicantes bona.
Isaiah 64:6Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos. + 64.6 Menstruatæ, etc. Mene Hebraice, Luna Latine; unde menstruatæ quæ singulis mensibus solent sanguinis fluxum sustinere. Et tunc viri abstinere debent ab eis. Tunc enim concipiuntur membris damnati, cæci, claudi, leprosi et hujusmodi: ut quia parentes non erubuerunt misceri in conclavi, eorum peccata pateant cunctis, et aperte redarguantur in parvulis. Ventus. Commotio acris, ut ibi, Imperavit ventis et mari Matth. 8.. Vel Spiritus sanctus: Advenientis Spiritus vehementis Act 1.. Hic enim Spiritus pro vento ponitur significatione Spiritus sancti. Vel, tentatio dæmonum et malorum hominum, ut illud: Venerunt flumina, et flaverunt venti Matth. 7.: et hoc est quasi ventus.
Lamentations 3:22Heth Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti; quia non defecerunt miserationes ejus.