Romans 10:5
Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. + 10.5 Vivet in ea. Habet istud præmium, scilicet ne ista morte puniatur. Non est autem magna justitia, timere, nec habet meritum apud Deum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 9:29Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in judiciis tuis peccaverunt, quæ faciet homo, et vivet in eis: et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt.
Ezekiel 20:13Et irritaverunt me domus Israël in deserto: in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quæ faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos:
Luke 10:27Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. + 10.27 Ille respondens dixit. Dixit quod legerat, sed non implevit quod scriptum erat, quia in præsentia habebat Dominum quem diligere debebat, sed hunc magistrum, non Deum, vocat.
Galatians 3:12Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis. + 3.12 Lex autem, etc. Ex fide est justitia et vita: sed lex non est ex fide. Posset quidem videri, quia opera legis ex fide fierent, ut pro eis sperarentur æterna: sed id non est, quoniam Judæi ex timore pœnæ illa servabant. Vivet in illis. Non ait: Qui fecerit eam, vivet in ea, cum præmisisset: lex non est ex fide; ut intelligas legem in hoc loco positam pro ipsis operibus quæ in illis observationibus fiebant. Qui autem vivebant in his operibus, timebant utique (si non ea fecissent) lapidationem, vel crucem, vel aliud hujusmodi pati. Qui ergo fecerit ea, vivet in illis: non apud Deum, id est, habebit præmium, ne ista morte puniatur. Qui autem ex fide vivit, cum hinc exierit, tunc magis habebit præsentissimum præmium. Non igitur ex fide vivit, quisquis præsentia quæ videntur, vel cupit vel timet: quia fides Dei ad invisibilia pertinet.