The Bible Software
bible.softwareActsActs 2 › Acts 2:24

Acts 2:24

quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. + 2.24 Suscitavit. Non usitata cum cæteris, atque communi resurrectione quæ in finem differtur, sed quæ die tertia celebraretur, ut assertio hujus resurrectionis testimonium esset Deitatis. RAB. Suscitavit, secundum humanitatem, quam maxime oderant Judæi. Solutis doloribus. Videtur esse sensus hujus sententiæ, quod Domino ad inferos descendente dolores pœnarum soluti sint, quia eum tangere non potuerunt, sed juxta Græcum in quo scriptum est: Solvens per ipsum mortis dolores, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo, patet, quia per descensum ejus liberati sunt sancti a locis infernorum; qui licet in sinu Abrahæ, id est in consolatione quietis essent, a dolore tamen mortis sive inferi non erant soluti ex toto, quia non meruerant gaudia cœli intrare, donec fieret illud Prophetæ: In sanguine testamenti eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua Zach. 5.. Vincti enim erant antequam educerentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Whom God hath raised up, having loosed the pains of death: because it was not possible that he should be holden of it.

In Context

23hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: + 2.23 Definito consilio. RAB. In hoc solo Judæi fuere notabiles, quia non obedienti animo fecerunt. Et præscientia Dei, etc. ID. In Græco sic est: Præscientia sic traditum accipientes. Traditus est enim a præside in potestatem illorum, ut ipsum sive latronem eligerent, sed latroni concessa vita, Jesum per manus militum occiderunt.

25David enim dicit in eum: [Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear: + 2.25 Providebam Dominum. Vox Christi post resurrectionem exsultantis ad dexteram. Sinistra, est præsens vita; dextera, æterna. Ne commovear. Post resurrectionem omnia erunt immobilia. Et exsultavit lingua. Quia requies post laborem data est: laboravit enim in spe vitæ æternæ. Non derelinques. Non iterum movear corruptione iteratæ crucis et mortis. Notas mihi fecisti. Scio me semper esse victurum. Replebis me plena lætitia, id est, iterum non moriar. Quoniam a dextris. Causa quare non moveatur, est quia Dominus a dextris opitulatur, sinistra non prævalente. Si enim a dextris non fuerit, illam partem diabolus occupat, sicut de Juda dicitur: Et diabolus stet a dextris ejus Psal. 108..

Read all of Acts 2

Cross References

Isaiah 26:19Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.

Hosea 13:14De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

Luke 24:1Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata: + 24.1 Una autem sabbati, etc. Una sabbati idem est quod prima sabbati, id est, una dies a die sabbati vel sabbatorum, quæ nunc Dominica dicitur. Quod valde mane mulieres ad monumentum venerunt, magnus fervor charitatis quærendi et inveniendi Dominum ostenditur. Mystice: Exemplum datur, ut, illuminata fide, decussisque vitiorum tenebris, ad sacrum corpus Domini accedamus. Nam sepulcrum figura est altaris, in quo celebratur mysterium corporis et sanguinis Domini. Aromata quæ deferunt odorem virtutum, et suavitatem orationum, cum quibus altari propinquare debemus, significat.

John 10:18Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.

John 12:39Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: + 12.39 Non poterant. AUG. Non quod non possunt homines mutari in melius, sed quandiu tales non possunt credere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 2:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 2:23Acts 2Acts 2:25 →