bible.software › Romans › Romans 11 › Romans 11:1
Romans 11:1
Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin: + 11.1 Vers. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I say then, Hath God cast away his people? God forbid. For I also am an Israelite, of the seed of Abraham, of the tribe of Benjamin.
In Context
2non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël: + 11.2 Præscivit. Pro prædestinavit, posuit præscivit. Sic enim debet accipi, ut ex sequentibus patet; ideo autem dixit, præscivit, ne iterum Judæi superbiant ex eo quo dixit eos non repulsos, et plebem Dei. AUG. An quisquam dicere audebit Deum non præsciisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam? Quæ utique si præscivit, profecto beneficia sua, quibus nos dignatur liberare, præscivit. Hæc prædestinatio sanctorum nihil aliud est quam præscientia, scilicet et preparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur. An nescitis. Quasi dicat: ita reliquias in hoc tempore non repulit Dominus, sed salvavit; sicut tempore Eliæ multos sibi reservavit, cum Elias solus sibi videretur, qui si ignoravit et alios præter se reservatos, non mirum si isti ignorent.
Read all of Romans 11
Cross References
1 Samuel 12:22Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum.
Psalms 77:7ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: + 77.7 Ut ponant. Hæc est utilitas paternæ prædicationis. Exquirant. AUG. Qui dicti sunt supra cognovisse, modo exquirant, ut sperantes in Deo, adjuventur ad implendum ab eo. 1
Jeremiah 33:24[Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt? et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis.
Amos 9:8[Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans: et conteram illud a facie terræ; verumtamen conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus.
Acts 26:4Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi:
This Verse In Other Editions
Study Romans 11:1