The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 11 › Romans 11:2

Romans 11:2

non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël: + 11.2 Præscivit. Pro prædestinavit, posuit præscivit. Sic enim debet accipi, ut ex sequentibus patet; ideo autem dixit, præscivit, ne iterum Judæi superbiant ex eo quo dixit eos non repulsos, et plebem Dei. AUG. An quisquam dicere audebit Deum non præsciisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam? Quæ utique si præscivit, profecto beneficia sua, quibus nos dignatur liberare, præscivit. Hæc prædestinatio sanctorum nihil aliud est quam præscientia, scilicet et preparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur. An nescitis. Quasi dicat: ita reliquias in hoc tempore non repulit Dominus, sed salvavit; sicut tempore Eliæ multos sibi reservavit, cum Elias solus sibi videretur, qui si ignoravit et alios præter se reservatos, non mirum si isti ignorent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

God hath not cast away his people which he foreknew. Wot ye not what the scripture saith of Elias? how he maketh intercession to God against Israel, saying,

In Context

1Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin: + 11.1 Vers. 1

3Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.

Read all of Romans 11

Cross References

Exodus 32:1Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit. + 32.1 Fac nobis, etc. Deos pluraliter, cum unus tantum vitulus factus sit, ad similitudinem scilicet bovis Apis, quem in Ægypto coluerunt; sed qui idololatriam colit, omnibus vitiis subjicit se, et quasi tot diis et dæmonibus quot vitiis servit.

Nehemiah 9:30Et protraxisti super eos annos multos, et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum: et non audierunt, et tradidisti eos in manu populorum terrarum.

Jeremiah 18:19[Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum. + 18.19 Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum. ID. In typo Salvatoris, etc., usque ad sanguis ejus super nos et super filios nostros Matth. 27..

John 4:1Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes + 4.1 Ut ergo cognovit. Sciebat Jesus scientiam eorum et invidiam, quod non ideo didicerant de eo ut eum sequerentur, sed persequerentur, et ideo fugit, docens suos cedere malis, non timens, vel evadere eos impotens. Et baptizat. Quod vere dicitur, ipse enim semper mundat in spiritu invisibiliter et dono, sed ejus baptismus fit etiam in corpore, qui est in duobus, scilicet in aqua et verbo vitæ; unde Paulus: Mundas eam lavacro aquæ et verbo vitæ Ephes. 5..

Acts 3:17Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. + 3.17 Per ignorantiam. Duo cooperata sunt: ignorantia vestra, et præscientia Dei.

Acts 13:48Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. + 13.48 Præordinati. Ordo hic est, ut post labores præsentes et mortificationem carnis, vita sequatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 11:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 11:1Romans 11Romans 11:3 →