The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 11 › Romans 11:16

Romans 11:16

Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. + 11.16 Quod si delibatio. Dixi quod assumptio eorum erit multum utilis; quam ne dicatis gentiles non posse fieri, quasi totum genus sit repudiatum, dico quod si delibatio, id est pauci de illis assumpti, ut apostoli et alii discipuli sunt sancti. Et massa. Id est, genus potest sanctificari. Et si radix. Id est patriarchæ, a quibus contrahunt sancti humorem fidei. Et rami. Qui de eorum genere excreverunt in eorum fide fundati.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For if the firstfruit be holy, the lump is also holy: and if the root be holy, so are the branches.

In Context

15Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis?

17Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es, + 11.17 Cum oleaster esses, insertus, etc. ANSELM. Videamus quemadmodum et ipse Dominus prænuntiet insertionem oleastri et fractionem ramorum, etc., usque ad quod Dominus prædixit faciendum Socius. In spe promissionis: hoc contra morem. Bona enim arbor in non bonam inseri solet, hic non bona in bonam.

Read all of Romans 11

Cross References

Genesis 17:7Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

Exodus 23:16Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.

Leviticus 23:10Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem:

Deuteronomy 18:4primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione. + 18.4 Primitias. Primitias frugum laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.

Nehemiah 10:35et ut afferremus primogenita terræ nostræ, et primitiva universi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Domini:

Jeremiah 2:21Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena? + 2.21 Vineam electam. In Hebræo, soreth, quod genus est vitis optimæ, de cujus sarculo plantavit Isræl, et miratur quomodo semen verum et electa vinea in amaritudinem versa facta sit aliena. Quomodo ergo conversa es? Nullus securus sit si plantatio, etc., usque ad si permanserit in eo quod plantata est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 11:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 11:15Romans 11Romans 11:17 →