The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 18 › Deuteronomii 18:4

Deuteronomii 18:4

primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione. + 18.4 Primitias. Primitias frugum laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The firstfruit also of thy corn, of thy wine, and of thine oil, and the first of the fleece of thy sheep, shalt thou give him.

In Context

3Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum: + 18.3 Dabunt. Quia in corporalibus solatiis et spiritualibus emolumentis devote doctoribus nostris communicare debemus, unde: Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omni opere bono Gal. 6.. Ventriculum. Venter receptaculum ciborum, omnes hominum labores, et momentanea gulæ blandimenta sunt, quorum finem condemnat: et mentibus Deo sacratis ostendit totum quod voramus in successum projici, unde: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et hanc destruet.

5Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum.

Read all of Deuteronomii 18

Cross References

Exodus 22:29Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere: primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. + 22.29 Decimas tuas, etc. ISID. in Gen., tom. 5. Per primitias frugum vel primogenitorum primitiva bonorum operum ostenduntur, etc., usque ad et perfectionis donatur effectus.

Leviticus 23:10Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem:

Numbers 18:12Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. + 18.12 Omnem medullam, etc. ORIG. Ostendimus mandatum de primitiis frugum, etc., usque ad unde per angelum videtur quasi primitiæ Deo oblatus. Christus est primitiæ primitiarum. Cornelius primitiæ gentium. Alii primitiæ Ecclesiarum, sicut quidam primitiæ Asiæ, alii Achaiæ. ORIG. Aderit unusquisque angelorum, etc., usque ad quæ non angeli vel principis, sed Dei portio est. ID. Offerunt ergo angeli ex nobis primitias, etc., usque ad ut quærant quæ sursum sunt, non quæ super terram. ID. Offerunt angeli primitias, etc., usque ad alius princeps multorum esse ponitur, alius principatui subjectus. ID. Agri angelorum corda nostra sunt, quisque eorum ex agro quem colit offert primitias Domino. ID. Sicut Christus Rex regum, etc., usque ad sufficeret nobis hæc gratia.

Deuteronomy 26:9et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem.

Nehemiah 12:44Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta præceptum David, et Salomonis filii ejus,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 18:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 18:3Deuteronomii 18Deuteronomii 18:5 →