The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 11 › Romans 11:20

Romans 11:20

Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. + 11.20 Fide stas. Dei est beneficium quod tu stas, non tuum meritum. Sed time. Ne tantæ gratiæ beneficium amittas, et in supplicium incidas. Castus enim timor est cum cavet anima ne Deus illam desertus deserat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Well; because of unbelief they were broken off, and thou standest by faith. Be not highminded, but fear:

In Context

19Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar. + 11.19 Dicis ergo fracti. Quasi dicat: si non contra stantes, tamen contra eos licet gloriari, qui causa insertionis meæ repulsi sunt; quod removet Apostolus, ita: Bene dicis, quia verum est quod fracti sunt propter incredulitatem; tu stas fide, id est non merito tuo, sed gratia Dei; et ideo noli superbire, ne et tu frangaris per superbiam, ut illi per incredulitatem. Non es stabilis, si per quos stas destruis. Facile decipitur, qui alienis malis gaudet.

21Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat.

Read all of Romans 11

Cross References

2 Chronicles 20:20Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera.

Proverbs 28:14Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ corruet in malum. + 28.14 Beatus homo, etc. Ira judicii tanto districtior portabitur, quanto nunc minus timetur.

Isaiah 2:11Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. + 2.11 Oculi sublimis, etc. Hier. Nec divitiæ, nec potentia, nec nobilitas generis quemquam salvabit, omnibus superveniet una captivitas. Possunt et de judicii die hæc accipi, cum omnis creatura in conspectu Dei humiliabitur, et nihil se esse sentiet comparatione ejus. Exaltabitur autem solus Dominus in die illa.

Isaiah 7:9et caput Ephraim Samaria, et caput Samariæ filius Romeliæ. Si non credideritis, non permanebitis.]

Habakkuk 2:4Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in fide sua vivet.

Luke 18:14Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. + 18.14 Quia omnis, etc. Posita Pharisæi et publicani controversia, ponitur judicis sententia, ut caveatur superbia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 11:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 11:19Romans 11Romans 11:21 →