bible.software › Romanos › Romanos 11 › Romanos 11:24
Romanos 11:24
Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ? + 11.24 Contra naturam. Dicitur id contra naturam quod est contra consuetudinem naturæ, ut si surculus fructum radicis ferat. Deus tamen nihil contra naturam facit, quia id est natura quod facit. Olivam. Per olivam intelligitur hic fides Patrum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For if thou wert cut out of the olive tree which is wild by nature, and wert graffed contrary to nature into a good olive tree: how much more shall these, which be the natural branches, be graffed into their own olive tree?
In Context
23Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.
25Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, + 11.25 Nolo enim vos ignorare, etc. AUG. Legis defensores, legis tractatores, legis doctores, legis intellectores, auctorem legis crucifixerunt. O cæcitas! Ipsa est quæ ex parte cecidit in Isræl, ut crucifigeretur Christus, et plenitudo gentium intraret.
Read all of Romanos 11
Cross References
Romans 11:30Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum: + 11.30 Sicut enim. Id est qua ratione vos olim permisit Deus non credere, scilicet ne causam superbiendi haberetis postea conversi.
This Verse In Other Editions
Study Romanos 11:24