Romans 11:25
Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, + 11.25 Nolo enim vos ignorare, etc. AUG. Legis defensores, legis tractatores, legis doctores, legis intellectores, auctorem legis crucifixerunt. O cæcitas! Ipsa est quæ ex parte cecidit in Isræl, ut crucifigeretur Christus, et plenitudo gentium intraret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 72:8Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt. + 72.8 In excelso. AUG. Palam in manifesto: vel, contra Deum blasphemi. 1
Proverbs 3:5Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. + 3.5 Habe fiduciam in Domino. Ne metuas ob imbecillitatem tuam, etc., usque ad et quod jussit, ut implere valeas, donabit. Ne sis sapiens. Videtur idem dixisse, etc., usque ad quæ sit autem vera hominis sapientia sic ostendit:
Proverbs 26:16Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.] + 26.16 Sapientior, etc. Septem viri loquentes sententias, etc., usque ad et multos perfecisse monstraverunt.
Isaiah 5:21Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. + 5.21 Væ qui sapientes estis. Despecta Dei sapientia, etc., usque ad nec intrant ad Christum, nec permittunt intrare.
Isaiah 66:18Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis: et venient, et videbunt gloriam meam. + 66.18 Ego autem. Quasi dicat: Ideo venio ad judicium cum omnibus gentibus et linguis, ut judicem simul omnia opera eorum et cogitationes, et reddam eis omnia quæ merentur. Linguis. HIER. Quæ secundum apostolorum non solum hominum, etc., usque ad Juxta illud: Inebriatus est in cœlo gladius meus, et usque ad terram descendit Isa. 34..