bible.software › Romans › Romans 11 › Romans 11:34
Romans 11:34
Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For who hath known the mind of the Lord? or who hath been his counsellor?
In Context
33O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! + 11.33 O altitudo, etc. Præmiserat sententiam miræ profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamat o altitudo, etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis præcedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia præstatur indignis, quam quod æque indignis aliis denegatur. AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine. Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. ID. Aliquando filiis infidelium præstatur Dei gratia, etc., usque ad et si non in hac vita, certe in altera, etc. Viæ ejus. Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. Consiliarius. Patris consiliarius est unigenitus Filius ejus, qui et Angelus magni consilii appellatur. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius.
35aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? + 11.35 Aut quis prior. Etsi judicia Dei non possumus scire, saltem hoc constat quod ex sola gratia dat bona, et non ex præcedenti merito. AUG. Deus debitor factus est, non aliquid a nobis accipiendo, etc., usque ad et hoc tu fecisti qui laborantes juvisti, etc.
Read all of Romans 11
Cross References
Job 36:22Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
Jeremiah 23:18Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus? quis consideravit verbum illius, et audivit? + 23.18 Quis enim? Nolite credere falsis prophetis hæc dicentibus: unde scire possunt consilia Domini, quis vidit et annuntiavit eis?
This Verse In Other Editions
Study Romans 11:34