Romans 11:5
Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt. + 11.5 Sic ergo. Quasi dicat: Tunc erant multi etsi nesciret Elias. Ergo sic, id est ita latenter; vel sic, id est per eamdem gratiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Even so then at this present time also there is a remnant according to the election of grace.
In Context
Cross References
Romans 9:27Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient. + 9.27 Si fuerit. Ecce sic dicitur salus Judeorum, ut major pars sit excæcata.
Romans 11:28Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres. + 11.28 AUG. Secundum Evangelium, etc. Vel ita: tunc converterentur; sed modo inimici quidem sunt Christi, et quidem nostri. Iterum ex se, ex suo scilicet vitio. Sed hoc est secundum Evangelium et propter vos, id est ad profectum Evangelii et vestrum. Inimici propter. Ostendit hoc ex Dei dispositione provenire. Ex se enim possunt inimicari, quod proficit Evangelio, Deo utente malis ad bonum, ut cum faciant contra voluntatem Dei impleatur voluntas Dei sapienter omnia disponens. Propter patres. Electi sunt dilecti propter patres, quibus hæc promissa sunt; quia non sunt vocati ea vocatione qua multi non præsciti, qui tamen pereunt, de qua dictum est: Multi sunt vocati, pauci vero electi Marc. 20.; sed ea qua vocantur electi, quæ est sine mutatione: quia qui audit a Patre venit ad Filium, qui non perdit quidquam de omni dato; quisquis vero perit, non inde fuit; unde: A nobis exierunt, sed ex nobis non fuerunt I Joan. 2.. Secundum electionem et propter patres Aug., lib. de Prædest. sanc., c. 16. Sunt salvandi: quia dona, id est promissiones, etc., usque ad quia eos dolore non vident.