The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 11 › Romans 11:9

Romans 11:9

Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. + 11.9 Mensa. Id est Scriptura: eorum, id est quæ ipsis primo oblata est, et coram ipsis posita, quia in ejus carnalibus observationibus delectantur; vel, coram eis, quia si rationem vellent attendere, possent intelligere. In laqueum, etc. Sicut seipsos acetum mihi obtulerunt, sic fiat ipsis iniquitas laqueus, quia iniquitatem noverunt, et in ea perstiterunt. In laqueum, etc. Scriptura quæ intelligentibus est panis, illaqueat dum male intelligitur et pro ea prædicatio Christi respuitur. Item Scriptura legis fuit causa captivitatis, dum zelo ejus Christum occiderunt, et in illa captivitate fuit causa eis scandali et opprobrii, et post erit causa æternæ damnationis, quæ specialiter retributio Dei dicitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And David saith, Let their table be made a snare, and a trap, and a stumblingblock, and a recompence unto them:

In Context

8sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. + 11.8 Dedit illis spiritum compunctionis. Malam compunctionem hoc signat, quia sæpe fit ut etiam bonum sit homini molestum, ut Pharisæis doctrina Christi; et sic spiritum compunctionis appellat mentem invidentem, qua inviderunt doctrinæ Christi. Usque in hodiernum diem. Id est, quandiu poterit dici hodiernus dies, id est usque in præsentem diem, omnium ad quos hoc scriptum perveniet.

10Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva. + 11.10 Obscurentur oculi. Quia sine causa non viderunt, fiat eis non videre. Obscurentur oculi. Hæc verba non optantis voto, sed prædicentis officio dicuntur.

Read all of Romans 11

Cross References

Deuteronomy 32:13constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum: ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo; + 32.13 Excelsam. Palæstinam, quæ montuosa; Ægyptus plana et depressa. Ecclesiam, quæ virtute et scientia sublimis. In qua comeditur fructus agrorum, quia ibi germinat semen bonum, id est Dei verbum. Ibi fructus tricesimus, sexagesimus et centesimus, ut quisque pro capacitate sua sufficienter comedat. Et sugeret. GREG., hom. 26 in Evang. Ut sugeret mel de petra, et oleum de firma petra. Hoc juxta historiam factum nusquam legitur, etc., usque ad donatio diaboli per unctionem Spiritus sancti. Mel quidem, ad litteram, omnium rerum copiam significat.

1 Samuel 25:36Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane.

Job 20:20Nec est satiatus venter ejus: et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit. + 20.20 Nec est satiatus venter. Venter quippe iniqui avaritia est, et in ipsa colligitur quidquid perverso desiderio glutitur. Liquet vero quia avaritia desideratis rebus non exstinguitur, sed augetur; nam more ignis cum ligna quæ consumat acceperit, excrescit, et unde videtur ad momentum flamma comprimi, inde paulo post cernitur dilatari. Et cum habuerit quod concupierat. Majoris iracundiæ est cum hoc tribuitur quod male desideratur, quia inde repentina ultio sequitur, quia hoc quoque obtinuit, quod Deo irascente concupivit.

Isaiah 8:13Dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester:

Isaiah 66:9Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus. + 66.9 Si ego. Quasi: Ego qui omnes creavi homines in nihilo, creabo mihi ex omnibus gentibus Ecclesiam unam quæ ædificatur de vivis lapidibus:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 11:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 11:8Romans 11Romans 11:10 →