The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 11 › Romans 11:8

Romans 11:8

sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. + 11.8 Dedit illis spiritum compunctionis. Malam compunctionem hoc signat, quia sæpe fit ut etiam bonum sit homini molestum, ut Pharisæis doctrina Christi; et sic spiritum compunctionis appellat mentem invidentem, qua inviderunt doctrinæ Christi. Usque in hodiernum diem. Id est, quandiu poterit dici hodiernus dies, id est usque in præsentem diem, omnium ad quos hoc scriptum perveniet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

(According as it is written, God hath given them the spirit of slumber, eyes that they should not see, and ears that they should not hear;) unto this day.

In Context

7Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt: + 11.7 Quid ergo? Audito quod reliquiæ salvæ factæ sunt gratia, et non ex operibus, quid ergo dicendum est? Electio autem consecuta est. Electio gratiæ est, non meritorum. Excæcatio vero meritorum est. Excæcati enim sunt, quia credere noluerunt, sicut illi quia voluerunt, crediderunt. Misericordia igitur et judicium in ipsis voluntatibus facta sunt a Deo, illis vel per misericordiam gratiam apponente, ipsos vero per judicium excæcari permittente. Quicunque enim cum intellexisset credere noluit, id debet consequi quod vult, scilicet ne de cætero possit credere. In voluntate ergo sua adjuti sunt, non immissa malitia, sed deferente gratia; ut quia scientes verum, dicebant esse falsum, de cætero non intelligerent quod verum est. Hoc meretur invidia malæ voluntatis, non ita est de his qui errore hoc agunt.

9Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. + 11.9 Mensa. Id est Scriptura: eorum, id est quæ ipsis primo oblata est, et coram ipsis posita, quia in ejus carnalibus observationibus delectantur; vel, coram eis, quia si rationem vellent attendere, possent intelligere. In laqueum, etc. Sicut seipsos acetum mihi obtulerunt, sic fiat ipsis iniquitas laqueus, quia iniquitatem noverunt, et in ea perstiterunt. In laqueum, etc. Scriptura quæ intelligentibus est panis, illaqueat dum male intelligitur et pro ea prædicatio Christi respuitur. Item Scriptura legis fuit causa captivitatis, dum zelo ejus Christum occiderunt, et in illa captivitate fuit causa eis scandali et opprobrii, et post erit causa æternæ damnationis, quæ specialiter retributio Dei dicitur.

Read all of Romans 11

Cross References

2 Kings 17:34Usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum, neque custodiunt cæremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod præceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israël:

Isaiah 6:9Et dixit: [Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere. + 6.9 Audite audientes. ID. Lucas secundum LXX in Actibus apostolorum: Aure audietis et non intelligetis, etc., usque ad et magis Græcis quam Hebraicis utitur testimoniis.

Jeremiah 5:21Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis. + 5.21 Audi, popule stulte. Proprie ad Judam loquitur et ad domum Jacob. Isræl enim multo jam tempore exsulabat in Assyriis. Qui non habes cor. Dat intelligi quod absque præcepto naturaliter debemus intelligere quæ recta sunt. Qui habentes, etc. Cui simile: oculos habent, et non videbunt, etc., Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis Psal. 113..

Matthew 13:13Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. + 13.13 Ideo in parabolis. Dicitur quod ideo excæcati sunt, et sententiæ Domini per parabolas eis occultatæ sunt, ut post salubrius converterentur. Nam quia obscure dicta non intellexerunt, ideo non crediderunt in eum, et sic crucifixerunt, et sic post resurrectionem miraculis territi, majoris criminis reatu compuncti sunt. Unde accepta indulgentia ampliori flagrant dilectione. Sed Joannes hunc locum ita dicit: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excævavit oculos eorum, ut non videant Joan. 11.. Ubi aperte dicit non ideo factam excæcationem, ut ea commoniti, et dolentes se non intelligere, converterentur aliquando: non enim hoc possent nisi crederent, sed potius ideo excæcati, ut non crederent, quod aliis peccatis meruerunt. Videntes non vident. Sicut avarus multas habet opes et nullas, quia inutiles sunt ei.

Luke 8:10Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. + 8.10 Videntes. Doctores Judæorum qui cum merito perversitatis suæ excæcati sunt, mendaciter se videntes putant.

2 Corinthians 3:14sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), + 3.14 Idipsum. Quia non aliter modo intelligunt quam ante adventum Christi. Quod in Christo evacuatur. Unde in passione Christi velum templi scissum est, ut significetur per Christi passionem revelari sacramenta legis et prophetiæ. Velamen enim dicit ad comparationem prophetiæ ut non intelligeretur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 11:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 11:7Romans 11Romans 11:9 →