The Bible Software
bible.software › Romanos › Romanos 15 › Romanos 15:26

Romanos 15:26

Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. + 15.26 Probaverunt enim. Ad hujusmodi opera Romanos invitat, quia qui per misericordiam Dei vivit, pius debet esse confratri. In pauperes. Hi totos se dederunt divinis obsequiis, nihil mundanum curantes, exemplum bonæ conversationis daban fidelibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For it hath pleased them of Macedonia and Achaia to make a certain contribution for the poor saints which are at Jerusalem.

In Context

25Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.

27Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis.

Read all of Romanos 15

Cross References

Proverbs 14:31Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis.

Zechariah 11:7Et pascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis ! et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum: et pavi gregem.

Matthew 25:40Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. + 25.40 De his fratribus. Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei.

Luke 6:20Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. + 6.20 Et ipse elevatis, etc. Etsi generaliter omnibus loquitur, specialiter in discipulos oculos levat, ut qui intenta cordis aure verbum Dei percipiunt, latius saporis intimi lumen accipiant, quibus os in monte sedens aperit, ut magna proferret in eos, stans in campo oculos dirigit, ut audita patienter intelligant. Beati pauperes, etc. Qui nondum consummatæ virtutis arcem conscendere possunt, generalis interim perfectionis sunt beatitudine perfovendi, ut paulatim ad meliora progressi, dum Domino in planitie stante libenter auscultant, ad hunc quandoque in monte sedentem sublimiter ascendant. Nam quorum cordibus adhuc edomandis insistit, hos quasi stans affatur. Quos longo studio exercitatos et jam dociles invenit, his quasi quietus residens mystica intimat. BEDA. Quod apud Matthæum plenarie per octo beatitudines dicitur in sermone perfectionis ad apostolos in summo montis, hoc apud Lucam, etc., usque ad sed quia fide præstitit, fide præ cæteris meruit principatum.

Acts 11:27In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam:

Acts 18:12Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romanos 15:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romanos 15:25Romanos 15Romanos 15:27 →