Matthew 25:40
Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. + 25.40 De his fratribus. Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
39aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?
Cross References
2 Samuel 9:7Et ait ei David: Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui: et tu comedes panem in mensa mea semper.
Proverbs 19:17Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
Jeremiah 39:17Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum quos tu formidas: + 39.17 Et liberabo te. Qui sperant in Domino non confundentur Sap. 19.. Confundentur omnes iniqua agentes Psal. 24.. Ecce principes qui animam Jeremiæ quærebant, captivantur. Eunuchus qui eum liberaverat perfecta potitus est libertate. Sic quoque liberatis sanctis prædicatoribus, persecutores æterna ultione punientur.
Matthew 10:42Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. + 10.42 Et quicumque. Qui periculum non suscipientium testimonio excussi pulveris denuntiavit, meritum recipientium ultra speratum commendat. Nota Deum magis ad pium affectum respicere quam ad quantitatem rei exhibitæ. Uni ex minimis. Minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo, et judices erunt cum Christo.
Matthew 18:5Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit:
Matthew 25:34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: + 25.34 Benedicti Patris. Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam prædestinati estis a constitutione mundi.