Luke 6:20
Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. + 6.20 Et ipse elevatis, etc. Etsi generaliter omnibus loquitur, specialiter in discipulos oculos levat, ut qui intenta cordis aure verbum Dei percipiunt, latius saporis intimi lumen accipiant, quibus os in monte sedens aperit, ut magna proferret in eos, stans in campo oculos dirigit, ut audita patienter intelligant. Beati pauperes, etc. Qui nondum consummatæ virtutis arcem conscendere possunt, generalis interim perfectionis sunt beatitudine perfovendi, ut paulatim ad meliora progressi, dum Domino in planitie stante libenter auscultant, ad hunc quandoque in monte sedentem sublimiter ascendant. Nam quorum cordibus adhuc edomandis insistit, hos quasi stans affatur. Quos longo studio exercitatos et jam dociles invenit, his quasi quietus residens mystica intimat. BEDA. Quod apud Matthæum plenarie per octo beatitudines dicitur in sermone perfectionis ad apostolos in summo montis, hoc apud Lucam, etc., usque ad sed quia fide præstitit, fide præ cæteris meruit principatum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 2:8Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem. + 2.8 De pulvere. De corruptione Christum, unde: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15.. De stercore. RAB., ubi supra. Judaico populo, in quo cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum, quæ mihi, inquit, fuerunt lucra, propter Christum æstimavi stercora [detrimenta] Philip. 3. Principibus. ID. Quibus dicitur: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 25.. Solium gloriæ. In æquitate Patris sedendo, et quia Pater omne judicium dedit Filio, et quia regni ejus non erit finis Joan. 5.. Cardines terræ. Quatuor scilicet plagæ mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiæ, quæ a solis ortu usque ad occasum laudant nomen Domini Psal. 112.. Mystice, prædicatores, super quos orbis, id est, Ecclesia, fide eorum stabilitatur, de quibus dicitur: Sub quo curvantur, qui portant orbem Job. 9..
Psalms 113:7A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob: + 113.7 A facie. ID. Una duobus responsio, quia unus auctor, et sæcula fecit obstupescere, et sua, id est, montes et colles gaudere: Christo enim apparente moti sunt homines a sua superstitione ad cultum Dei. A facie Dei Jacob. Et quasi quæreret, quis est Dominus? Deus Jacob non recens; qui facit eos luctari. 1
Proverbs 19:1[Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens. + 19.1 Melior est pauper. Melior est simplex auditor verbi Dei, si ea, quæ in Scripturis intelligit, operando proficit, quam eruditus, si in his, quæ caute intellexerit, ad hæresim prædicandam labia detorquet.
Isaiah 57:15Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. + 57.15 Quia hæc dicit. Increpatione contra Jerusalem finita, venit ad eos qui confidunt in Domino, quorum reversioni iter jusserat præparari. Unde et a laudibus Dei incipit, et quæ redeunti populo promiserit, consequenter ostendit.
Zephaniah 3:12Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum: et sperabunt in nomine Domini.
Matthew 5:2et aperiens os suum docebat eos dicens: + 5.2 Et aperiens. Apertio oris profunditatem significat sacramenti. Quasi abyssum, quasi thesaurum aperuit, quasi fluvium paradisi. In hoc monte Novum Testamentum in cordibus filiorum scribit, incipiens a beatitudine qui in monte Sinai Vetus Testamentum in lapidibus servis dedit incipiens a terrore. AUG. Sermonem quem locutus est Dominus noster in monte, sicut in Evangelio, etc., usque ad, Omnis qui audit verba mea hæc et faciat, assimilabo eum viro sapienti Matth. 7..