Romans 16:23
Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. + 16.23 Et universa. Supra dixerat omnes Ecclesias; sed hic dicit Ecclesiam alterius provinciæ, unde Caius erat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.
24Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
Cross References
Acts 19:22Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. + 19.22 In Macedoniam. RAB. Transire volebat de Asia, in qua est Ephesus, in Europam, ubi Macedonia et Achaia sunt; et sic rursus ire in Asiam, id est Jerusalem cum eleemosyna, de qua scripsit Corinthiis.
Acts 20:4Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus et Trophimus. + 20.4 Sosipater. In Hebræo Sosipater interpretatur idem esse quod narrans dispersionem, vel salvans dispersos.
2 Timothy 4:20Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.