Acts 19:22
Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. + 19.22 In Macedoniam. RAB. Transire volebat de Asia, in qua est Ephesus, in Europam, ubi Macedonia et Achaia sunt; et sic rursus ire in Asiam, id est Jerusalem cum eleemosyna, de qua scripsit Corinthiis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
Cross References
Acts 13:5Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.
Acts 16:3Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis. + 16.3 Et circumcidit. ID. Timotheum circumcidit pro scandalo Judæorum, ne legem Moysi videretur damnare, sed eam quasi non necessariam gentibus non imponere. Titum non circumcidit, ne occasionem circumcidendi acciperent gentes ab eo. Et quod est quod dicit: Sed propter subintroductos fratres falsos, etc.
Acts 18:5Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum.
Acts 19:29Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
Romans 16:23Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. + 16.23 Et universa. Supra dixerat omnes Ecclesias; sed hic dicit Ecclesiam alterius provinciæ, unde Caius erat.
2 Corinthians 2:13non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. + 2.13 Eo quod non. Quia solus non poterat fideles instruere, et simul perstrepentibus incredulis repugnare.