The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 2 › Romans 2:26

Romans 2:26

Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur? + 2.26 Nonne. Gentilis comparatione sui te, o Judæe, damnabilem ostendit, qui non per naturam, neque per circumcisionem, sed per legem novisti, quod ille per naturam, id est Christum?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore if the uncircumcision keep the righteousness of the law, shall not his uncircumcision be counted for circumcision?

In Context

25Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. + 2.25 Circumcisio quidem. Ostendit supra legem non juvare eos, modo circumcisionem non juvare ad obtinendam justitiam. Prodest, si legem, etc. Quia obediendo Deo, signum facit veritatis, dum populus rudis sub timore Dei custoditur. Prodest. Quæritur quomodo hic dicit circumcisionem prodesse, cum in sequentibus dicat: Si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit? Respondetur: Secundum statum diversorum temporum hoc vult intelligi. Nam secundum statum veteris legis olim profuit circumcisio, sed non profuit ad salutem sine spirituali legis observantia, de quo hic. Modo autem, scilicet tempore gratiæ, postquam exhibita est veritas, non modo non prodest, sed etiam obest, de quo in sequentibus.

27et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es? + 2.27 Judicabit, etc. ORIG. In carne est circumcisio. Circumcidere est ex genitali membro, etc., usque ad in quibus non carnis circumcisio, sed legis observatio est.

Read all of Romans 2

Cross References

Joshua 5:5qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto, + 5.5 Populus autem. ADAM., hom. 6. Qui non obedientes fuerant mandatis Domini, incircumcisi dicuntur. Ex quo intelligitur illos appellari incircumcisos qui non obediunt mandatis Dei; quia vero omnem animam diligit Deus, misit Jesum Filium Dei, qui et dignos et indignos circumcideret, non filium Nave, qui non vere et perfecte circumcidit populum, sed Jesum Filium Dei, qui vere corpus et animam purgavit ab omni inquinamento peccati.

Matthew 8:11Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: + 8.11 Ab oriente et occidente venient et recumbent. Vel oriens, qui illuminati statim transeunt; occidens, qui passiones usque ad mortem tolerant. Per istas duas partes mundi ex quibus gentes vocandæ erant designantur.

Acts 10:2religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper. + 10.2 Religiosus, etc. RAB. Hæc omnia bono naturæ, etc., usque ad sine virili semine, id est, doctrina magistri concepisse credatur.

Acts 11:3dicentes: Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis?

Romans 8:4ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. + 8.4 Ut justificatio. Ita damnatur peccatum per Christum ut justitia quam lex Moysi promisit consummaretur.

Ephesians 2:11Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: + 2.11 Propter quod. Ut sciatis omnia esse a gratia Dei. Contulerat Judæos et gentes, quod utrique sub peccato fuissent, nunc ostendit gentes fuisse indigniores et improperia Judæorum perpessas, ut modo æquales Judæis, magis sint obnoxii gratiæ Dei. Aliquando vos. In quibusdam codicibus reperitur scriptum esse: qui, ibi: vos qui gentes eratis, et secundum hoc suspensive legitur usque ibi: Nunc autem in Christo, etc.; eodem tamen manente sensu.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 2:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 2:25Romans 2Romans 2:27 →