Romans 2:12
Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. + 2.12 Sine lege. AUG. Ideo Apostolus gentiles sine lege dixit, quia Moysi legem scriptam non acceperant, quam se accepisse gloriabantur Judæi. In lege. ID. Qui noverunt divina mandata, aufertur ab eis excusatio, etc., usque ad vel additamento propriæ voluntatis. Judicabuntur. Non ut quasi per ignem salvi fiant, ut quidam dicunt, sed prorsus peribunt. Dicit enim Christus quod tolerabilius erit Sodomæ in judicio, quam Judæis in Christum non credentibus. Et item dicit quod excusationem non habebunt de peccato infidelitatis, quia venit et locutus est eis: de quo habent excusationem illi, quibus nec per se nec per suos locutus est, qui tamen non effugient damnationem: quia qui sine lege, etc. Leviora tamen passuri quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezekiel 16:49Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant:
Matthew 11:24Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.
Luke 12:47Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:
Acts 17:30Et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant, + 17.30 Despiciens Deus. ID. Id est, ignoscens ut venialia, et tunc despiciens, id est, indigna judicans sua notitia.
Romans 1:32Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. + 1.32 Digni sunt morte. Ne putentur his tantum pœnis affligi quibus delectantur, addit ultimam, mortem æternam. Qui consentiunt facientibus, etc. Consentire est tacere, cum possis arguere; vel errorem fovere.
Romans 3:19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: + 3.19 In lege. Lex aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, ut ibi: Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de eo quæ scripta erant in lege et prophetis et psalmis Luc. XXIV; Joan. X; Psal. 81.. Nonnunquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait: In lege vestra scriptum est. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes Et alibi: Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis Joan. XV; Psal. 34.. Ut omne os obstruatur, etiam Judæorum a sua gloria jactantium se pro meritis suis ad fidem venisse; vel ita obstruatur os Judæorum, sicut superius gentilium qui de bona natura se jactabant.