The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 2 › Romans 2:25

Romans 2:25

Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. + 2.25 Circumcisio quidem. Ostendit supra legem non juvare eos, modo circumcisionem non juvare ad obtinendam justitiam. Prodest, si legem, etc. Quia obediendo Deo, signum facit veritatis, dum populus rudis sub timore Dei custoditur. Prodest. Quæritur quomodo hic dicit circumcisionem prodesse, cum in sequentibus dicat: Si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit? Respondetur: Secundum statum diversorum temporum hoc vult intelligi. Nam secundum statum veteris legis olim profuit circumcisio, sed non profuit ad salutem sine spirituali legis observantia, de quo hic. Modo autem, scilicet tempore gratiæ, postquam exhibita est veritas, non modo non prodest, sed etiam obest, de quo in sequentibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For circumcision verily profiteth, if thou keep the law: but if thou be a breaker of the law, thy circumcision is made uncircumcision.

In Context

24(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.) + 2.24 Nomen enim Dei. Inter gentes blasphematur nomen Dei per Judæos: quia credentibus Judæi suadere nitebantur Christum non esse Deum dicendum. Vel quia olim gentes non animadvertebant Judæos sibi traditos pro noxis suis, sed idolis suis dabant gloriam de victoria sua, quasi Judæorum Deum vicissent in Judæis.

26Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur? + 2.26 Nonne. Gentilis comparatione sui te, o Judæe, damnabilem ostendit, qui non per naturam, neque per circumcisionem, sed per legem novisti, quod ille per naturam, id est Christum?

Read all of Romans 2

Cross References

Deuteronomy 30:6Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.

Jeremiah 9:25Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium, + 9.25 Ecce dies venient. ID. Multæ gentium, et maxime Judææ et Palæstinæ confines, etc., usque ad circumcisio enim non prodest, nisi legem observes.

Romans 2:23qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.

Romans 4:11Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam:

Galatians 6:15In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 2:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 2:24Romans 2Romans 2:26 →