Romans 2:24
(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.) + 2.24 Nomen enim Dei. Inter gentes blasphematur nomen Dei per Judæos: quia credentibus Judæi suadere nitebantur Christum non esse Deum dicendum. Vel quia olim gentes non animadvertebant Judæos sibi traditos pro noxis suis, sed idolis suis dabant gloriam de victoria sua, quasi Judæorum Deum vicissent in Judæis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For the name of God is blasphemed among the Gentiles through you, as it is written.
In Context
23qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.
Cross References
2 Samuel 12:14Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius qui natus est tibi, morte morietur.
Lamentations 2:15Samech Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem: Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ?
Matthew 18:7Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit. + 18.7 Væ homini. Quia non judicatur secundum utilitatem quæ inde provenit, sed secundum exitum quem intendit.
1 Timothy 6:1Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. + 6.1 Quicunque. Sciendum est quosdam prædicasse communem omnibus in Christo libertatem. Quod de spirituali libertate utique verum est, non de carnali, ut illi intelligebant: ideo contra eos hic loquitur Apostolus, jubens servos dominis suis esse subditos. Ne exigant servi quod de Hebræis dicitur, ut sex annis serviant, et gratis dimittantur liberi, quod mysticum est.
Titus 2:8verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.