The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 3 › Romans 3:31

Romans 3:31

Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus. + 3.31 Absit. Lex enim non destruitur, cum impleta secundum spiritum, cessat secundum litteram. Statuimus. Quia ostendimus completum quod lex dicit, vel statuimus, id est firmamus, quia hæc gratia fidei est, qua lex impletur, lex quæ sine fide infirma esset. Legis enim status firmatur, quia mystica et cæremonialia spiritualiter implentur, et quod minus in moralibus pertinebat, in Evangelio additur. et quod lex venturum promittebat, fides Evangelii advenisse testatur. Mystica ergo et pro mittentia, in Evangelio impleta sunt secundum spiritualem intelligentiam, littera autem occidens tollitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Do we then make void the law through faith? God forbid: yea, we establish the law.

In Context

30quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.

Read all of Romans 3

Cross References

Jeremiah 8:8Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !

Matthew 3:15Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. + 3.15 Sine modo. Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me quæris in spiritu baptizeris. Sicut enim decet dare exemplum implendæ omnis justitiæ, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum. Tunc dimisit. Cum tali ordine cognovisset implendam justitiam. Dimisit, quia vere est humilitas, quam non deserit comes obedientia. Spiritus in momento eum docuit, quod prius nescivit et ideo quod prius timuit humiliter, devotus implevit.

Matthew 5:20Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. + 5.20 Dico autem vobis. Cum ait, dico, magnam vim et profundam intelligentiam cogitandi incussit: ostendit quomodo superaddit. Et non quæ prius mandaverat, absolvit. Plus etiam est diligere inimicos quam non odisse: non cupere, quam non adulterari: non irasci, quam non occidere. Nisi, etc. Id est, non solum minima legis præcepta impleveritis, sed et ea quæ addo: quia dum fiunt addita ad perfectionem, etiam hæc plenius aguntur quæ præmissa sunt ad inchoationem: quia qui non videt mulierem ad concupiscendum eam, nec fornicatur: nec occidit qui non irascitur. Justitia vestra. Justitiam Pharisæorum vocat omnia illa ad cultum Dei actualiter præcepta: seu figurarum mystica tantum ad litteram instituta.

Romans 3:4Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: [Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris.] + 3.4 Omnis autem. Hoc addit, ut appareat promissionem Dei factam esse et completam, non propter aliquam hominis dignitatem, sed propter misericordiam: ut gratia detur indignis, et commendabilior sit gratia. Deus autem dicitur verax, id est invariabilis, tam in essentia quam in promissione. Homo mendax, id est nec verum esse habens naturæ, et per peccata defluens. Omnis homo mendax. Qui negat Deum implesse promissa: hoc maxime Judæus, quem vincit Deus, cum dat promissa. Omnis homo. Etiam Judæus, ne dignior videatur in novo statu quam gentilis.

Romans 7:7Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. + 7.7 Quid ergo dicemus. Quandoquidem lex mortis est et auxit vires peccati, detinens a bona operatione; videtur ergo lex peccatum, id est docens peccare, vel talis pro qua donata peccavit auctor ejus, quasi malæ rei. Non, sed potius bonum est: peccatum fecit agnoscere, quia prius nesciebantur quædam vel esse peccata, vel adeo esse gravia, vel esse punienda. Absit. Sed peccatum. Ostendit legem non esse peccatum, sed indicem peccati: ut sic anima reatus sollicitudine ad percipiendam gratiam converteretur. AUG. Absit. Uno verbo legem absolvit, etc., usque ad magna est Apostoli defendentis auctoritas. THEOD. Illud autem, Non cognovi, et Nesciebam, non hic ignorationem omnino significant, sed hoc dicit: Naturalis discretionis exactiorem cepi cognitionem per legem. Nam concupiscentiam. Hoc legit Apostolus generale, unde omnia. Bona lex, quæ dum hoc prohibet, omnia prohibet. Concupiscentiam. Aliqui generalem intelligunt. Alii illam de qua in Decalogo: Non concupisces rem proximi tui vel uxorem Exod. 20.. Generalem, quia ex ea omne malum. Nesciebam. In sua persona generalem agit causam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 3:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 3:30Romans 3