Romans 3:4
Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: [Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris.] + 3.4 Omnis autem. Hoc addit, ut appareat promissionem Dei factam esse et completam, non propter aliquam hominis dignitatem, sed propter misericordiam: ut gratia detur indignis, et commendabilior sit gratia. Deus autem dicitur verax, id est invariabilis, tam in essentia quam in promissione. Homo mendax, id est nec verum esse habens naturæ, et per peccata defluens. Omnis homo mendax. Qui negat Deum implesse promissa: hoc maxime Judæus, quem vincit Deus, cum dat promissa. Omnis homo. Etiam Judæus, ne dignior videatur in novo statu quam gentilis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 36:3Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.
Psalms 51:4Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum. + 51.4 Cogitavit. Ibid. Levis mens, præceps dictio, non ante cogitat quam loquatur, unde: In ore stultorum est cor eorum. Sicut novacula, etc. Ibid. Quæ dum promittit innovationem, incidit ita ille dolosus, Antichristus scilicet, beatitudinem, et occidit. 1
Psalms 100:5Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam. + 100.5 Superbo. AUG. Et Jesus convivatus, etc., usque ad unde: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 8.. 1
Micah 7:20Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.]
Luke 20:16veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit. + 20.16 Absit. Contradicunt sententiæ quam contra perfidiam suam dictam esse cognoscunt. Quod enim in mente gerebant, in parabola contineri intelligunt. Negantibus ergo Judæis justum fore, divinæ scientiæ legis (quam ipsi spernebant) ad gentes transferri, quid Salvator respondeat attende.