The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 3 › Romans 3:30

Romans 3:30

quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Seeing it is one God, which shall justify the circumcision by faith, and uncircumcision through faith.

In Context

29An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium:

31Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus. + 3.31 Absit. Lex enim non destruitur, cum impleta secundum spiritum, cessat secundum litteram. Statuimus. Quia ostendimus completum quod lex dicit, vel statuimus, id est firmamus, quia hæc gratia fidei est, qua lex impletur, lex quæ sine fide infirma esset. Legis enim status firmatur, quia mystica et cæremonialia spiritualiter implentur, et quod minus in moralibus pertinebat, in Evangelio additur. et quod lex venturum promittebat, fides Evangelii advenisse testatur. Mystica ergo et pro mittentia, in Evangelio impleta sunt secundum spiritualem intelligentiam, littera autem occidens tollitur.

Read all of Romans 3

Cross References

Romans 3:28Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. + 3.28 Justificari hominem. Non quin credens post per dilectionem non debeat operari, ut et Abraham filium immolare voluit. Sequuntur enim opera justificatum, non præcedunt justificandum, sed sola fide sine operibus præcedentibus homo fit justus, ut non magis sint justi, qui opera legis timore fecerant, cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foris non exit in opere. Unde et non meritis priorum operum ad justitiam fidei venitur, in quo Judæi se præferebant. Bona enim opera quæ dicuntur ante fidem, inania sunt, ita ut videantur esse magnæ vires, et cursus celerrimus præter viam. Ubi fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Sine operibus. Præcedentibus, non sequentibus, sine quibus est inanis fides, ut Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est Jac. 2.; et ipse Paulus: Si habuero omnem fidem I Cor. 13., etc. Per fidem. AUG., Ench., c. 107. Ipsa est fides Christi quam commendat Apostolus quæ per dilectionem operatur.

Romans 10:12Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. + 10.12 Qui invocant. Orans invocat; sed hoc certe non potest, nisi prius credat. Qui ergo invocant, non modo credunt, sed etiam orant, ut postquam crediderit alicujus animus, non desinat id postulare, quod promisit Deus toto corde vigilantibus, quia credere dat remissionem peccatorum. Invocare autem impetrat promissa Dei.

Galatians 3:8Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes. + 3.8 Providens. Non solum justitia ex fide, sed et benedictio, quia Scriptura dicit: In te benedicentur, id est, in tuæ fidei conformitate. Quia ex fide. Non ex operibus, etc. Prænuntiavit, id est, ostendit. Vel, prænuntiavit, id est, ostendit prænuntiatum esse, quod benedicentur in æterna beatitudine. In te. In tuæ fidei imitatione, etc.

Galatians 3:28Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

Galatians 6:15In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.

Colossians 2:10et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 3:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 3:29Romans 3Romans 3:31 →