Romans 3:7
Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor? + 3.7 Si enim veritas. Interjecta remotione iniquitatis Dei redit Apostolus ad probationem carnalis nitentis probare quod Deus sit iniquus si punit malos, quia si inde gloriosior: quid etiam nunc et non solum in futuro judicor quasi peccator, quod non sum? Vel: Adhuc, id est post conversionem postquam dedit dona indigno. Nam cum ante male mererer ex meis, non erat gloriosior: ac si diceret: Quod ante remissionem videri poterat, post videri non debet, scilicet quod ego peccator judicandus sim, quasi dicat: Certum est quod dimittendi veritas non abundasset in gloriam nisi peccassem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum?
Cross References
Genesis 37:20venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
Genesis 50:18Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus.
Exodus 14:5Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus: immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Israël, ne serviret nobis?
1 Kings 13:17quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens: Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua ieris.
2 Kings 8:10Dixitque ei Eliseus: Vade, dic ei: Sanaberis: porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur.
Matthew 26:34Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.