The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 37 › Genesis 37:20

Genesis 37:20

venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Come now therefore, and let us slay him, and cast him into some pit, and we will say, Some evil beast hath devoured him: and we shall see what will become of his dreams.

In Context

19et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit:

21Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:

Read all of Genesis 37

Cross References

1 Samuel 24:20Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.

1 Kings 13:24Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver ejus projectum in itinere: asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver. + 13.24 Et leo stabat, etc. RAB. Hic ostenditur, quod peccatum inobedientiæ in ipsa morte fuit laxatum, quia iste idem leo, qui viventem præsumpsit occidere, ausus contingere non est occisum. Qui enim occidendi habuit potestatem, de occisi cadavere comedendi licentiam non accepit, quia is cujus culpa in vita fuerat punita, erat jam justus ex morte.

Psalms 64:5Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum, + 64.5 Beatus quem elegisti, etc. CASS. Et beatus omnis ille quem elegisti a massa perditorum. Non vos me elegistis, sed ego vos Joan. 15., et assumpsisti in sortem tuam, in æternam requiem. AUG. Vel sic, propitiaberis per beatum virum: etc., usque ad quæ non possunt dici. In bonis. CASS. Quæ bona sunt, sanctitas in se, æquitas ad proximum. Templum. Ecclesia, vel caro Christi. 1

Proverbs 1:11Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra; + 1.11 Insidiemur. RAB. Vel generaliter de latronibus, qui innocentibus insidias parant. Vel specialiter de illis qui vitæ auctorem neci tradiderunt. STRAB. Cum generaliter ad omnes qui sanguini insidiantur hoc pertineat, etc., usque ad et se potius præsumendo perimunt. Insontem frustra. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.

Proverbs 6:17oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, + 6.17 Oculos, etc. Enumerat sex capitalia crimina, etc., usque ad qui concordiam fraternæ unitatis sciderunt.

Proverbs 27:4Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 37:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 37:19Genesis 37Genesis 37:21 →