The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 4 › Romans 4:18

Romans 4:18

qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. + 4.18 Qui contra spem. Incipit commendare fidem Abrahæ, ut imitemur eum qui per fidem justitiam et talem promissionem accepit. Sic erit semen, etc. Sciendum quoniam Abraham Deum prius trinum et unum cognovit, et per hoc fidei meritum, omnium peccatorum remissionem adeptus est. Post justitiam vero, ut multarum pater fieret gentium, a Deo promissionem accepit. Deinde facta fuit sibi rursus promissio quod ita fieret semen suum sicut stellæ, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who against hope believed in hope, that he might become the father of many nations, according to that which was spoken, So shall thy seed be.

In Context

17(sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt:

19Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ. + 4.19 Non est infirmatus. Aliqui ratione mundi inflati, Deum neglexerunt: ideo quæ mundo sunt impossibilia, Deus fecit, ut per hæc credentes, salvarentur.

Read all of Romans 4

Cross References

Genesis 15:5Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. + 15.5 Suspice cœlum, etc. Superius dixit: Erit semen tuum sicut arena maris, quia in illa plebe quidam erant carnales et terreni, qui arenæ comparantur, quia aridi, et a bonis operibus infecundi; alii quasi stellæ fulgentes. RAB. Duplex significatio promissi seminis datur. Ostensis stellis dicitur ei: Sic faciam semen tuum, id est, gentem Christianam, cujus tu pater futurus es, in fide, scilicet resurrectionis lumine coruscare. Ostensa vero arena dicitur: Sic erit semen tuum, etc., id est, copiosa erit gens Judæorum, sed arida et infecunda.

Proverbs 13:12Spes quæ differtur affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens.] + 13.12 Spes quæ differtur, etc. Quia nimirum, etc., usque ad ipse est enim lignum vitæ amplectentibus se.

Mark 5:35Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum? + 5.35 Adhuc, etc. BEDA. Muliere sanata statim nuntiatur puella mortua: quia Ecclesia gentium a labe vitiorum curata, et ob fidei meritum, etc., usque ad sed quod hominibus est impossibile, Deo est possibile.

Acts 27:25Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.

Romans 4:19Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ. + 4.19 Non est infirmatus. Aliqui ratione mundi inflati, Deum neglexerunt: ideo quæ mundo sunt impossibilia, Deus fecit, ut per hæc credentes, salvarentur.

Romans 8:24Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? + 8.24 Spe enim. Ideo dicit ut majus meriritum spei videatur et ideo debeat salvare. Spiritus adjuvat infirmitatem. AUG. Quia ingemiscimus et petimus liberari, sed ne vel ante tempus vel contrarie petamus, Spiritus adjuvat. Quod oratio impetrat, donum Dei est evidenter, sed et orare est ex gratia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 4:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 4:17Romans 4Romans 4:19 →