The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 8 › Romans 8:24

Romans 8:24

Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? + 8.24 Spe enim. Ideo dicit ut majus meriritum spei videatur et ideo debeat salvare. Spiritus adjuvat infirmitatem. AUG. Quia ingemiscimus et petimus liberari, sed ne vel ante tempus vel contrarie petamus, Spiritus adjuvat. Quod oratio impetrat, donum Dei est evidenter, sed et orare est ex gratia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For we are saved by hope: but hope that is seen is not hope: for what a man seeth, why doth he yet hope for?

In Context

23Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. + 8.23 Non solum, etc. AUG. Id est, non solum in homine corporis, sed et nos in nobis ipsis præter corpus, exceptis corporis molestiis. Non solum. AUG., in expos. propos. in 53. in epist. ad Rom. Non solum ipsa quæ tantummodo creatura dicitur in hominibus, etc., usque ad aut sollicitante molestia. Primitias spiritus. Id est, quorum jam spiritus quasi in sacrificium oblati sunt Deo, et divino charitatis igne succensi. Adoptionem. Ut corpus etiam beneficium adoptionis accipiat, et ex omni parte filii Dei sint.

25Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus.

Read all of Romans 8

Cross References

Psalms 33:18Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. 1

Psalms 146:5Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus. + 146.5 Sapientiæ ejus, etc., AUG. Ipsam mensuram, et numerum et pondus, etc., usque ad vide quid sequitur, humilians autem peccat. 1

Jeremiah 17:7Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. + 17.7 Benedictus vir, etc. ID. Quasi: Judæi maledicti et hæretici, qui non habent spem in Domino, etc., usque ad qui semel pro nobis mortuus est, et ultra non moritur: et dicit, Ego sum vita Joan. 14..

Romans 5:2per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. + 5.2 Per quem. Enumerat beneficia quæ a Christo habentur.

Romans 15:4Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.

1 Corinthians 13:13Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas. + 13.13 Fides, spes, etc. Quibus scientia et prophetia militat sine quibus nullius justi est vita ista perfecta. Major autem horum est charitas. Charitas est cui hic fides et spes non potest deesse, sed fides et spes sine charitate possunt esse.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 8:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 8:23Romans 8Romans 8:25 →