The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 4 › Romans 4:24

Romans 4:24

sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, + 4.24 In eum qui suscitavit Jesum, etc. Sermonem de Domino apte aggressus est, et ait, non propter peccata sua mortuus est, nam hoc modo non debuisset resurgere, sicuti neque quispiam ante illum, sed propter peccata nostra, ut nos ab eis liberaret. Quemadmodum et Abraham ac Saræ matricem senectute ac sterilitate jam emortuos vitæ restituit, filiorumque procreationi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But for us also, to whom it shall be imputed, if we believe on him that raised up Jesus our Lord from the dead;

In Context

23Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam:

25qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. + 4.25 Qui traditus. Mors Christi sola interitum veteris vitæ signat, et in sola resurrectione nova vita significatur, quæ a justificatione incipit, et in immortalitate perficietur.

Read all of Romans 4

Cross References

John 3:14Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: + 3.14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto. Supponit de morte sua quæ est origo et causa habendi prædicta, in cujus fide eum instruit. Et quia carnalis erat, et notus in lege, ideo quamdam legis partem adducit, quam ostendit esse figuram et mortis suæ significativam, ut etiam sic pateat de aliis partibus legis, quod sint in figura. Et quia mors intelligitur per serpentem, et Christus mortuus serpens dicitur, quem qui fide intuetur, liberatur, sicut intuitu illius in figura ab ignitis serpentibus liberantur qui significant incentiva vitiorum. Ita exaltari oportet Filium hominis, etc. Magistrum legis ad significationem legis invitat. Et quia dixerat de Filio hominis, ne hoc solum putet Nicodemus, subdit eumdem etiam esse Filium Dei. Sic enim dilexit Deus. Aperit causam humanæ salutis, scilicet dilectionem Dei Patris, ex quo omnis restauratio est per Filium suum in Spiritu sancto.

Acts 2:39Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. + 2.39 Et omnibus. Hoc ad illud testimonium prophetiæ respicitur, quod ultimum posuit, scilicet Omnis quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit: quod ad Gentium vocationem pertinet specialiter; quæ a filiis Isræl longe factæ, per invocationem nominis Domini salvandæ erant.

Romans 10:9Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. + 10.9 Quia si confitearis. AUG. Ecce lans fidei et merces. Laus fidei est, si credideris, quia Dominus est Jesus, etc., usque ad qui eam in resurrectione sibi congrua, hoc est in justificatione præcedit.

Hebrews 13:20Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 4:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 4:23Romans 4Romans 4:25 →