Acts 2:39
Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. + 2.39 Et omnibus. Hoc ad illud testimonium prophetiæ respicitur, quod ultimum posuit, scilicet Omnis quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit: quod ad Gentium vocationem pertinet specialiter; quæ a filiis Isræl longe factæ, per invocationem nominis Domini salvandæ erant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 54:13universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.
Isaiah 59:19Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit; + 59.19 Et timebunt qui. Præmonstrata vindicta Dei in Judæos per Romanos, describit fidem gentium, de quatuor partibus mundi venientium, audita prædicatione apostolorum Quasi fluvius. Quia citissime mundum sua prædicatione et fide implevit. Quem Spiritus Domini. ID.. Ad redimendum genus humanum Spiritus sanctus scilicet. Unde: Qui conceptus est de Spiritu sancto. Et, Requiescit supereum Spiritus Domini Isa. 11., etc.
Ezekiel 37:25et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri: et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum: et David servus meus princeps eorum in perpetuum.
Joel 2:32Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.]
Acts 10:45Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est. + 10.45 Spiritus. Spiritus, domum Dei est, inquantum eis datur qui per eum diligunt Deum; apud se autem Deus est, etiamsi nulli datur, Patri et Filio coæternus. Nec, quia illi dant, et ipse datur, minor est illis. Ita enim datur sicut donum Dei, ut seipsum det sicut Deus: Spiritus enim ubi vult spirat Joan. 3..