Romans 5:21
ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. + 5.21 Sicut regnavit peccatum in mortem. Non addit, per unum vel per Adam: quia non de illo solum agit quod ex Adam traxerunt homines, sed et de eo quod sua voluntate addiderunt. Sed cum dicit: Gratia regnet, addit, per Jesum Christum, etc., quia per eum non tantum originalis, sed et voluntariorum fit remissio peccatorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 10:28et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
Romans 5:12Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. + 5.12 Propterea. Dixit per Christum esse justitiam et vitam. Et quod possit esse per eum, per similitudinem in minori probare intendit. Per unum. Adam scilicet non unam Evam dixit Apostolus: consuetudinem tenens, dum successionem posteritatis humanæ (quæ peccato et morti ex eo venienti succumbit) non mulieri, sed viro attribuit. Non enim ex muliere posteritas, sed ex viro nominari solet. Vel, quia mulier de viro est, et utriusque una caro. Sive ergo ab Eva, sive ab Adam dicatur, utrumque ad primum hominem pertinet: et per hoc Apostolus peccatum originale propagationis intelligi voluit cujus princeps Adam, non imitationis, cujus princeps diabolus; unde: Invidia diaboli mors intravit in hunc mundum. In omnes homines. Quia etiam ante legem, cum non ita videretur lege non docente; imputa batur quidem peccatum apud homines, sed non apud Deum ut putabant peccatores apud quem putabatur impune futurum, cum nesciretur judicaturus: sed ubi lex data est, noverunt Deum curare humana et judicare. Ante non imputabatur, sed regnavit mors secure, possidente homines diabolo pro impunitate credita usque ad Moysen per quem rediit cognitio unius Dei. Regnavit ergo mors (ut habet alia littera), non tamen in omnes, sed in similes prævaricatori Adæ, qui, neglecto Deo, creaturæ servierunt, sicut ille loco Dei, diabolo consensit. Tales erant fere omnes usque ad legem. Perpauci, ut Abraham, uni Deo servierunt, et in eos non regnavit mors, imo sub spe servati sunt in adventu Christi liberandi.
Romans 5:17Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. + 5.17 Si enim. AMBR. Mors regnavit, non regnat, quia qui per legem, etc., usque ad non enim generalis damnatio vel justificatio in omnibus. Per unum regnavit, etc. Quia quas vires in illo habuit, in omnes posteriores exercuit, quorum materia fuit: sicut et culpa, quæ ejus solius fuit; in omnes transfusa est. Multo magis, etc. Quia æternaliter, cum in eis regnaverit mors temporaliter et cum fine.
Romans 6:14Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.
Romans 6:23Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.
Titus 2:11Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, + 2.11 Apparuit enim. Quasi dicat: Omnes monendi sunt, quia omnibus natus est Christus, nullum exclusit. Vel, Gratia, id est Christus qui est gratia Dei. Vel, gratia Dei et Salvatoris, etc., id est Deus et Salvator noster, scilicet Dei Filius, etsi invisibilis sit in forma Dei, tamen per gratiam apparuit in forma servi.