The Bible Software
bible.softwareTitusTitus 2 › Titus 2:11

Titus 2:11

Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, + 2.11 Apparuit enim. Quasi dicat: Omnes monendi sunt, quia omnibus natus est Christus, nullum exclusit. Vel, Gratia, id est Christus qui est gratia Dei. Vel, gratia Dei et Salvatoris, etc., id est Deus et Salvator noster, scilicet Dei Filius, etsi invisibilis sit in forma Dei, tamen per gratiam apparuit in forma servi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the grace of God that bringeth salvation hath appeared to all men,

In Context

10non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. + 2.10 Ut doctrinam Salvatoris. Hoc refertur ad omnia prædicta, scilicet ad senes, et anus, et servos, quasi dicat: Hortare omnes prædictos, ut ita se habeant sicut præscriptum est, ut ita ornent in actibus suis doctrinam Salvatoris, etc. Ornent. Ornamentum doctoris est honesta vita discipuli.

12erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,

Read all of Titus 2

Cross References

Psalms 96:1Huic David, quando terra ejus restituta est. [Dominus regnavit: exsultet terra; lætentur insulæ multæ. + 96.1 Psalmus ipsi David. Ad litteram illud tangit hic, quod mortuo Absalom, iniquo filio David, qui vivens patrem persequebatur, David restituta est terra, et in pace regnavit, de quo hic non agitur, sed potius de significato. AUG. David Christum significat, quem iniqui filii, id est, Judæi, crucifixerunt, atque regnum abjuraverunt ei. Sed restituta est terra ei, quando Judæa, quæ crucifixerat, credidit: et apostoli, qui titubaverant, sunt confirmati: sed et aliæ oves de gentibus sunt adductæ. Vel, restituta est terra, cum caro ejus resurrexit, postquam resurrectionem hæc omnia quæ hic cantantur, facta sunt. AUG. Prævidentes in spiritu hæc, gavisi sunt prophetæ, etc., usque ad palato namque fidei dulce sapit mel divinæ promissionis. CASS. Quartus psalmus de primo adventu, quo mundus liberatus est. Describit primo virtutes Domini, ostendit omnia restituta ei, et arguit idololatras. Dominus regnavit. CASS. Videns propheta superstitiones mundi abundare ante Christi resurrectionem, opponit: Dominus regnavit. AUG. Quis ergo alter colendus est? quasi, nullus; inde: Exsultet terra. Quid remanet idolis? Quasi nihil. Insulæ. Totius mundi Ecclesiæ. Multæ. Non omnes, propter hæreticorum conventus. CASS. Inde qualis sit Dominus primo adventu dicit. 1

Psalms 98:1Psalmus ipsi David. [Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra. + 98.1 Psalmus David. AUG. Propheta describit Christum regem bona dantem, etc., usque ad sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit Psal. 48.. Dominus regnavit CASS. De potentia et regno Christi, ut in homine adoretur. Ostendit Christum regnantem, et quicunque repugnet altum super omnes, unde ei cedere monet. Irascantur populi. CASS. Irrisio. Secure concedi potest, ut irascantur, quia non sunt ultra nocituri: permittendo dicit, non imperando. Sedet super cherubim. ID. Contra eum nihil potest terra, etsi ipse fuit in terra ubi passus est iram populi. Cherubim. AUG. Plenitudo scientiæ interpretatur, quæ est charitas. Plenitudo scientiæ legis, quæ est sedes Dei, erit et in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra contra cœlum? 1

Isaiah 2:2[Et erit in novissimis diebus: præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes, + 2.2 In novissimis. HIER. De quibus Jacob, etc., usque ad: crevit in montem magnum. Mons. Montes, angeli, prophetæ, patriarchæ, apostoli, martyres, et alii qui miraculis effulserunt. Colles, minores, a majoribus lumen accipientes. Et elevabitur. ID. Super omnes sanctos, quia de plenitudine ejus omnes accipiunt de quibus: Montes in circumitu ejus qui a monte Christo montes dicuntur.

Isaiah 49:6Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.

Isaiah 60:1[Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. + 60.1 Surge, illuminare. HIER. Hæc referunt Judæi ad tempus Christi sui, etc., usque ad ut vel pro his suscipiant Dei Filium. Surge. ID. In Ecclesiis, quæ occidisti in synagogis: surge in gentibus, quæ cecidisti in Judæis. Surge per confessionem, per virtutes quæ cecidisti per negotiationem, per vitia, et cum surrexeris, illuminare, id est accipe Christi fidem. Lumen. Tibi longe ante promissum ad redemptionem tuam venturum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, scilicet qui dicit: Ego sum lux mundi Joan. 1, 8., a quo illuminaberis si fidem Christi susceperis. Gloria Domini. Ad illuminandum. Filius, scilicet sicut sol ortus illuminat mundum, in cujus figura Moysi et Salomoni, alteri tabernaculum, alteri templum ædificanti ostenditur gloria Domini. Gloria quoque Domini fuit mortui resuscitatio, leprosi mundatio, et hujusmodi.

Zechariah 12:10Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum: et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Titus 2:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Titus 2:10Titus 2Titus 2:12 →