The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 6 › Romans 6:15

Romans 6:15

Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. + 6.15 Quid ergo? Quia lex a Deo, peccat qui eam dimittit pro gratia. Quid ergo? Peccabimus. Quia non sub lege, quæ terret, sed sub gratia, quæ bene promittit? quid ergo? peccabimus? Hoc quidam, qui legem quasi cohærentem vel cœrcentem prædicant, et tenendam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

What then? shall we sin, because we are not under the law, but under grace? God forbid.

In Context

14Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.

16Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? + 6.16 An nescitis quoniam, etc. Ne Deum profitentes verbis, facti simus diaboli, præmonet nos esse servos ejus cujus voluntatem facimus.

Read all of Romans 6

Cross References

Romans 6:1Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet? + 6.1 Permanebimus. Hoc perversi accipiunt ex illo: Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Hoc dicere est esse ingratos gratiæ. Et quia gratia viget, ubi delictum abundavit, non est permanendum in peccato, ut quidam æstimant pro majori gratia. Non enim peccantis merito, sed subvenientis auxilio superabundavit gratia, ubi abundavit delictum. Non ergo permanendum in peccato, sed potius debemus et possumus esse peccato quasi mortui et sepulti per ipsam gratiam et resurgere in justitiam, et post, in vitam æternam.

2 Corinthians 7:1Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. + 7.1 Ab omni iniquitate. Scilicet mentis: quod tunc fit, si timorem Dei sequimur, quia qui sine Deo hæc agit, sanctus mundi est, non Dei. Ab omni inquinamento carnis. Id est carnalis observantiæ, et perficientes sanctificationem quæ est tantum Spiritus sancti.

Ephesians 2:8Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: + 2.8 Et hoc non ex vobis, etc. Ne forte dicas: Promerui, ideo accepi. Non putes te promerendo accepisse. Gratia præcessit meritum tuum: non gratia ex merito, sed meritum ex gratia. Nam si gratia ex merito, emisti, non gratis accepisti. Omnia merita præcedit gratia, ut dona Dei consequantur merita mea.

Jude 1:4Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes. + 1.4 Gratiam transferentes. Duritiam et districtionem legis: quæ dicit oculum pro oculo, dentem pro dente, temperat gratia Evangelii, in quo purgantur scelera commissa per pœnitentiam, et eleemosynæ fructus. Sed hanc gratiam transferunt impii in luxuriam qui nunc tanto licentius peccant, quanto minus vident se asperitate legis de facinoribus examinari.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 6:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 6:14Romans 6Romans 6:16 →