The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 6 › Romans 6:1

Romans 6:1

Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet? + 6.1 Permanebimus. Hoc perversi accipiunt ex illo: Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Hoc dicere est esse ingratos gratiæ. Et quia gratia viget, ubi delictum abundavit, non est permanendum in peccato, ut quidam æstimant pro majori gratia. Non enim peccantis merito, sed subvenientis auxilio superabundavit gratia, ubi abundavit delictum. Non ergo permanendum in peccato, sed potius debemus et possumus esse peccato quasi mortui et sepulti per ipsam gratiam et resurgere in justitiam, et post, in vitam æternam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

What shall we say then? Shall we continue in sin, that grace may abound?

In Context

2Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? + 6.2 Mortui sumus. Id est liberati a peccato per baptismum, ut jam non dominetur in nobis per gratiam. Mori enim peccato, est liberari a peccato. Quomodo adhuc, etc. Cum enim hoc præstiterit gratia, ut moreremur peccato, quid aliud facimus si vivimus in eo, nisi ut gratiæ simus ingrati?

Read all of Romans 6

Cross References

Romans 2:4an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? + 2.4 An divitias bonitatis. AMBR. Copiosa est bonitas quæ multa et multis, etc., usque ad sed ad impunitatem vertit.

Romans 3:31Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus. + 3.31 Absit. Lex enim non destruitur, cum impleta secundum spiritum, cessat secundum litteram. Statuimus. Quia ostendimus completum quod lex dicit, vel statuimus, id est firmamus, quia hæc gratia fidei est, qua lex impletur, lex quæ sine fide infirma esset. Legis enim status firmatur, quia mystica et cæremonialia spiritualiter implentur, et quod minus in moralibus pertinebat, in Evangelio additur. et quod lex venturum promittebat, fides Evangelii advenisse testatur. Mystica ergo et pro mittentia, in Evangelio impleta sunt secundum spiritualem intelligentiam, littera autem occidens tollitur.

Romans 6:15Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. + 6.15 Quid ergo? Quia lex a Deo, peccat qui eam dimittit pro gratia. Quid ergo? Peccabimus. Quia non sub lege, quæ terret, sed sub gratia, quæ bene promittit? quid ergo? peccabimus? Hoc quidam, qui legem quasi cohærentem vel cœrcentem prædicant, et tenendam.

1 Peter 2:16quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei. + 2.16 Non quasi velamen. BEDA. Non habentes libertatem vestram in velamen malitiæ, etc., usque ad unde addit: Sed sicut servi Dei.

Jude 1:4Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes. + 1.4 Gratiam transferentes. Duritiam et districtionem legis: quæ dicit oculum pro oculo, dentem pro dente, temperat gratia Evangelii, in quo purgantur scelera commissa per pœnitentiam, et eleemosynæ fructus. Sed hanc gratiam transferunt impii in luxuriam qui nunc tanto licentius peccant, quanto minus vident se asperitate legis de facinoribus examinari.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 6:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
Romans 6Romans 6:2 →