The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 7 › Romans 7:15

Romans 7:15

Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For that which I do I allow not: for what I would, that do I not; but what I hate, that do I.

In Context

14Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. + 7.14 Ego autem. Hucusque legem excusavit, quod non debet refundi in eam culpa; hic dicit, quod nec in principalem naturam, id est rationem, secundum hic quod a Deo habet; et ita non in Creatorem, sed in homines, qui ex se vitiati sunt, ut pravis motibus resistere nequeant. Carnalis sum. Non indecenter hoc etiam de seipso dicit Apostolus, secundum carnem quandiu hic vivit, propter carnis motus. Et hoc bene dicit omnis sanctus. Venundatus sub peccato. Et hoc ex culpa primi hominis, qui pro delectatione cibi vetiti, se et omnes alios vendidit. Vel, sub peccato, id est servi peccati sint. Vel unusquisque vendidit se consuetudine propriæ voluntatis.

16Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est. + 7.16 Quod enim operor. Probat, quod servus est peccati: quia quod operor secundum exteriorem dimittendo bona vel faciendo mala, intelligo secundum interiorem non esse operandum. Vere operor quod non intelligo, quia et dimitto bonum quod volo, et facio malum quod nolo. Non intelligo. Quia aliud video me per legem scire, et aliud agere. Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod. Subjectus peccato, facit quod non vult. Facio. Concupisco, non quod post concupiscentiam Apostolus eat, et eum ad mala trahat: luctabatur, non subjugabatur: de se hoc tibi proponit, ne de hoc desperes in te.

Read all of Romans 7

Cross References

Psalms 1:6quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.] + 1.6 Quoniam novit Dominus, etc., Id est, non resurgunt hi in anima, quia Deus non approbat opera eorum, sed justorum tantum.

Psalms 36:4Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. 1

Psalms 119:1Canticum graduum. [Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. + 119.1 Canticum graduum. CASS. Beatitudinem, quam superior psalmus unita varietate cantavit, etc., usque ad his ergo gradibus inoffenso pede mentis ascenditur atque descenditur. AUG. Canticum graduum. Graduum nomen ambiguum apud nos, etc., usque ad et altitudinem deitatis ipsius. Primus gradus, a malis sæculi exire, et universæ vanitati renuntiare. CASS. Initium profectus est carnalia vitia relinquere et Domino supplicare; unde in veteri lege, quando emebatur mancipium gentile, radebantur ungues ejus et capilli tondebantur Deut. 12.. Quia oportet vanitatem quaque exuere, ut Dei obsequio mancipetur. Hic ab renuntiatione sæculi quibusdam gradibus meritorum ad perfectam et æternam pervenitur charitatem, quæ in summo locata est. Ad Dominum cum tribularer. CASS. Primo, ascendere incipiens, quia multos invenit obsidentes, a linguis eorum petit liberari: secundo, de permistione malorum conqueritur, Hei mihi. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 7:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 7:14Romans 7Romans 7:16 →