Romans 7:16
Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est. + 7.16 Quod enim operor. Probat, quod servus est peccati: quia quod operor secundum exteriorem dimittendo bona vel faciendo mala, intelligo secundum interiorem non esse operandum. Vere operor quod non intelligo, quia et dimitto bonum quod volo, et facio malum quod nolo. Non intelligo. Quia aliud video me per legem scire, et aliud agere. Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod. Subjectus peccato, facit quod non vult. Facio. Concupisco, non quod post concupiscentiam Apostolus eat, et eum ad mala trahat: luctabatur, non subjugabatur: de se hoc tibi proponit, ne de hoc desperes in te.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If then I do that which I would not, I consent unto the law that it is good.
In Context
15Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio.
Cross References
Romans 7:14Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. + 7.14 Ego autem. Hucusque legem excusavit, quod non debet refundi in eam culpa; hic dicit, quod nec in principalem naturam, id est rationem, secundum hic quod a Deo habet; et ita non in Creatorem, sed in homines, qui ex se vitiati sunt, ut pravis motibus resistere nequeant. Carnalis sum. Non indecenter hoc etiam de seipso dicit Apostolus, secundum carnem quandiu hic vivit, propter carnis motus. Et hoc bene dicit omnis sanctus. Venundatus sub peccato. Et hoc ex culpa primi hominis, qui pro delectatione cibi vetiti, se et omnes alios vendidit. Vel, sub peccato, id est servi peccati sint. Vel unusquisque vendidit se consuetudine propriæ voluntatis.
1 Timothy 1:8Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur: + 1.8 Scimus autem. Ne videretur legem incusare, addit: Scimus autem, etc. Sed ne iterum videatur eam inducere, subjungit: Scientes hoc, quia justo non est lex posita: quia non ex ea est justus, sed ex fide. Ad quid igitur ei necessaria est lex? Ideo data est, ut vel reum puniret, vel peccare volentem cœrceret. Justus tamen, et si ea non eget, utitur, ut sic esset in auctoritate aliis, et futura attestaretur factis. Legitime utatur. Qui scit ad tempus datam esse legem et sub Christo deserit. Jam justis per remissionem non est opus lege, a qua liberi sunt per Christum. Lege autem legitime utendi multiplex est modus, ut secundum aliud justus, et secundum aliud injustus recte dicatur legitime uti lege. Injustus enim ea legitime utitur, quando intelligens quare data sit, ejus comminatione tanquam pædagogo perducitur ad gratiam, per quam justus fiat. Justus vero et illa legitime utitur, cum eam tenendo injustis imponit, ut cum injustis cœperit inolitæ concupiscentiæ morbus incentivo prohibitionis, et cumulo prævaricationis augeri, confugiant ad justificantem gratiam, et per eam suavitate justitiæ delectati pœnam litteræ minantis evadant.